|
Superbia namque dicit, Certe multis, imo etiam pene omnibus melior
es, verbo, scientia, divitiis, honoribus, et cunctis quae vel
carnalibus vel spiritualibus suppetunt charismatibus. Cunctos ergo
despice, cunctis temetipsum superiorem attende. Sed humilitas vera
respondet, Memento quia pulvis es (Gen. III, 19), quia
cinis es, quia putredo et vermis es, quique si aliquid es, nisi tanto
te humilies quanto magnus es (Eccli. III, 20), perdis omnino
quod es. Numquid tu altior es quam primus angelus? numquid tu
splendidior in terra, quam Lucifer in coelo? Quod si ille de tanta
sublimitate per superbiam cecidit; quomodo tu ad tantam celsitudinem
superbiens de imis conscendes, qui illa, quamdiu hic vivis,
conditione teneris, de qua per quemdam sapientem dicitur, Corpus quod
corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum
multa cogitantem (Sap. IX, 15)? Quam densissimis putamus in
terra superbiae tenebris lutum involvi, si potuit in coelo stella quae
mane oriebatur lucis suae globos amittere (Isai. XIV, 12)?
Audi ergo potius Lucem veritatis dicentem. Qui sequitur me, non
ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII,
12). In quo autem esset sequenda, alibi praemonuit, dicens,
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem
animabus vestris (Matth. XI, 29). Audi, tumor superbiae,
audi dicentem adhuc humilitatis magistrum: Omnis qui se exaltat,
humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV,
11). Et illud, Super quem requiescit spiritus meus, nisi super
humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI,
2)? Audi quid etiam de illo Apostolus dicat, qui te ad haec
sectanda invitat. Ait enim, Qui cum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus,
et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6, 8).
Si igitur tanta humilitate se deprimit divina majestas, superbire in
aliquo debet humana fragilitas?
|
|