|
Inanis gloria dicit, Age bonum quod vales, ostende cunctis bonum
quod agis; ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus et venerabilis ab
omnibus praediceris, ut Dei electus voceris, ut nemo te contemnat,
nemo te despiciat, sed universi debitum tibi honorem persolvant. Sed
Domini timor respondet: Si boni aliquid agis, non pro transitoriis,
sed pro aeternis honoribus age. Occulta quod agis in quantum vales.
Quod si ex toto non vales, sit in animo occultandi voluntas, et non
erit de ostentatione ulla temeritas: nec criminis erit aliquando
manifestare, quod semper vis celatum habere. Sic denique duas
Redemptoris sententias, sibique quasi contrarias videberis
adimplesse, quibus dicitur, Faciente te eleemosynam, nesciat
sinistra tua quid faciat dextera tua; sed sit eleemosyna tua in
abscondito; et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi
(Matth. VI, 3, 4): et, Videant opera vestra bona, et
glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 16).
Cave prorsus ne tibi illa sententia conveniat quae de hypocritis
dicitur, Omnia opera sua faciunt ut beatificentur ab hominibus: amen
dico vobis, receperunt mercedem suam (Id. VI, 2). Attende
tibi in cunctis quae agis, ne elatione pulsatus cum his qui de
miraculorum signis gloriabantur audias, Videbam satanam sicut fulgur
de coelo cadentem (Luc. X, 18). Timor Domini gloria et
gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis. Timor Domini
delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem
dierum. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die
defunctionis suae benedicetur. Timor Domini scientiae religiositas,
et religiositas custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque
gaudium dabit. Plenitudo scientiae timere Deum, et plenitudo a
fructibus illius. Corona sapientiae timor Domini. Radix sapientiae
est timere Deum: rami enim illius longaevi (Eccli. I,
11-13, 17, 18, 20, 22, 25).
|
|