CAPUT IV. Obedientia eo homini debita, quo Deo.

Simulatio verae religionis dicit, Quia nihil boni in abscondito facis, ne a cunctis cognitus detesteris, finge te foris esse quod intus non appetis. Sed religio vera respondet: imo magis satage esse quod non es; nam ostendere hominibus quod nos es, quid aliud quam damnatio est? Memor esto itaque quod dicitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis; ut fiat et id quod foris est mundum. Itemque illud quod inculcando repetitur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem paretis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 25-28). Necnon et illud quod de talibus scriptum legitur: Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Id VII, 15).