|
Inobedientia dicit, Quis es tu, ut pejoribus obtemperes,
deterioribus famulatum exhibeas? Te magis quam illos decuerat
imperare, qui tibi non possunt ingenio vel industria coaequari.
Obtempera igitur magis Domini imperio, et non sit tibi cura de
aliquo. Sed beata subjectio respondet, Si Domini obtemperandum est
imperio, humano subdi necesse est magisterio. Ipse enim dicit, Qui
vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X,
16). Ita, inquis, oportet; sed si talis qui imperat esset qualis
debet esse : non est talis per quem Deus imperet. Sed Apostolus
contra: Non est potestas nisi a Deo. Quae autem sunt, a Deo
ordinata sunt . Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi
resistit (Rom. XIII, 1, 2). Quales enim esse debeant hi
qui imperant, non est a subditis discutiendum. Et quidem primis
Ecclesiae pastoribus Dominus dicit. Scitis quia reges gentium
dominantur eorum, et qui potestatem exercent inter eos, benefici
vocantur. Vos autem non sic, sed qui vult in vobis esse major, erit
omnium servus: sicut Filius hominis non venit ministrari, sed
ministrare, et dare animam suam pro multis redemptionem (Matth.
XX, 25, 26, 28). Sed tamen quia non omnes tales futuros
praevidit, subjectorum omnium personas in discipulis assumens
praemonuit, dicens, Super cathedram Moysi sederunt Scribae et
Pharisaei: quae dicunt vobis, facite; quae autem faciunt, facere
nolite. Imponunt enim in humeros hominum onera gravia et
importabilia, digito autem suo nolunt ea movere (Matth. XXIII,
2-4).
|
|