|
Invidia dicit, In quo illo vel illo minor es? Cur ergo eis vel
aequalis vel superior non es? Quanta vales quae ipsi non valent? Non
ergo tibi aut superiores aut etiam aequales esse debent. Sed
congratulatio fraterni profectus respondet, Si caeteros virtutibus
antecellis, tutius in loco infimo quam in summo temetipsum conservas.
Semper enim de alto pejor fit ruina. Quod si tibi, ut asseris,
quidam superiores vel aequales sunt; quid te laedit, quid te nocet?
Cave prorsus ne dum aliis locum celsitudinis invides, illum imiteris
de quo scriptum retines, Invidia diaboli mors introivit in orbem
terrarum: imitantur autem illum qui sunt ex parte illius (Sap.
II, 24, 25).
|
|