|
Odium dicit, Absit ut illum ames quem in omnibus contrarium habes,
qui tibi derogat, qui tibi insultat, qui te conviciis exasperat, qui
tibi peccata tua improperat, qui te dictis, operibus atque honoribus
semper praeire festinat: nisi enim tibi invideret, nequaquam se tibi
ita praeferret. Sed vera charitas respondet, Numquid quia quae
narras, odio habenda sunt in homine, propterea non est amanda Dei
imago in homine? Sicut Christus, qui in cruce positus inimicos suos
dilexit, ante crucis tormentum admonuit, dicens: Diligite inimicos
vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus
et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est
(Matth. V, 44, 45). Et sicut per Salomonem et Apostolum
dicitur: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da
illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus
(Prov. XXV, 21; Rom. XII, 20). Cui sententiae idem
apostolus ex proprio subjunxit, dicens, Noli vinci a malo, sed vince
in bono malum (Rom. XII, 21). Quo contra de his qui fratres
odisse noscuntur, per Joannem dicitur, Qui odit fratrem suum,
nomicida est. Et scitis, quia omnis homicida non habet vitam aeternam
in semetipso manentem. Et rursum: Qui odit fratrem suum, in
tenebris ambulat, et in tenebris est usque adhuc, et nescit quo eat;
quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. III, 15;
II, 11). At inquis, Sufficit mihi quod amantes me diligo.
Sed Dominus e contra, Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam
mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt (Matth. V,
46)? Quid tu quoque ad haec objicere vales? Certe qui odit
fratrem suum, manet in morte: et qui diligit, in Deo manet, et
Deus in eo (I Joan. IV, 16). Omnem ergo amaritudinem fellis
evome, et quoquo pacto valueris, charitatis dulcedinem sume. Nihil
enim suavius, nihil illa beatius. Deus, inquit Joannes, charitas
est (Ibid., 8). Et egregius Praedicator, Charitas Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est
nobis (Rom. V, 5). Unde nec immerito delictorum facinora tegere
dicitur, sicut scriptum est: Universa delicta operit charitas
(Prov. X, 12).
|
|