|
Detractio dicit, Quis potest sustinere, quis silentio tegere,
quanta ille vel ille prava committit, nisi forte qui consentit? Sed
libertas justae correptionis respondet, Nec tacenda sunt mala
proximi, nec consentienda; sed charitate fraterna in faciem proximus
est redarguendus, non autem occulte detrahendus. Quod si objicitur,
idcirco fratrem coram oculis increpare nolle, ne exasperatus non
correptione proficiat, sed magis ex correptione scandalum sumat:
occurrit Scriptura divina, et versa vice hoc magis scandalum esse
denuntiat, dicens, Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et
adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Magis enim scandalum
sumit, qui se detrahentem intelligit, quam qui corripientem sustinet.
Et quia nonnunquam errata delinquentium ad tempus silentio tegenda
sunt, ut aptiori tempore corrigantur: propterea subjungitur, Haec
fecisti, et tacui. Ne autem ex hoc discreto silentio detractores sibi
applauderent, qui dum semper occulte derogare malunt, nunquam in
apertam increpationem prosiliunt: adhuc subinfertur, Existimasti
inique quod ero tui similis: ac si diceretur, Iniquum est cogitare,
ut inde detractori similis appaream; unde ad tempus reticens nec
derogans, locum aperte correptionis exspecto. Unde et protinus
subditur, Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal.
XLIX, 20, 21): veluti diceretur, Non in occulto, ut est
tua consuetudo, sed in aperto, ut est mea sollicitudo, aptum
corripiendi tempus exspectans, peccatorem arguam, et ejus delicta
contra faciem ejus statuam. At, inquis, non odio, sed amo, quem
ita in absconditis dijudicans reprehendo. Imo magis hinc odis et non
diligis, unde detrahis et non corripis. Quam sit autem detestanda
detractio proximi, plerisque in locis eloquia divina testantur: unde
est illud, Detrahentem adversus proximum suum occulte, hunc
persequebar (Psal. C, 5); et illud, Qui detrahit fratri,
detrahit legi (Jacobi IV, 11); illudque, Qui detrahit
fratri, eradicabitur: necnon et illud apostoli Pauli, Videte ne dum
invicem mordetis, ab invicem consumamini (Galat. V, 15).
|
|