|
Hoc in opere S. Augustinus Evangelium a Paganorum calumniis
defendendum suscipit. Ei quidem statim ab ipsa promulgatione multum
apud populos omnes auctoritatis ac fidei cum patrata divinitus tot
miracula, tum corporea specie illapsus, ut illud suo numine sanciret,
Spiritus sanctus conciliarat; sed non defuere, a quibus
impugnaretur. Primum enim tormentorum atque suppliciorum vim, qua
dire in primos Christianos saevitum, sustinuit; deinde immanitates
illas excepit doctrinae pariter atque historiae, quam afflatu divino
sacri quatuor Scriptores de eo texuerant, criminatio: utrumque
incassum. Enimvero, quemadmodum primis suis conatibus nihil aliud
consecuti sunt evangelicae veritatis adversarii, nisi ut illa certior
exploratiorque redderetur, divino Spiritu martyribus, qui eam suo
sanguine assererent, vires suggerente: sic idem ille Spiritus
praestantissimorum virorum mentes ardore succendit, quo refutatis multa
cum eruditionis laude Idololatrarum calumniis, majorem ei firmitudinem
ac dignitatem compararent. Porro illud in primis crimini dabatur,
inter se neutiquam consentire sacros historicos:
ait Augustinus,
|
“quasi palmare suae vanitatis objicere, quod ipsi
Evangelistae inter seipsos dissentiant”
|
|
(Lib. 1, cap. 7, n.
10). Ethnicis quod ad certos locos succinebant Manichaei, quos,
ut videre licet in libris contra Faustum, Evangeliis additos fuisse
calumniabantur. Atqui Augustino non satis fuit ea conciliare de
quibus litem movebant isti haeretici, contra quos potissimum Vetus
Testamentum defendebat; verum, ut Novi quoque Testamenti
propugnator merito jure audiret, quatuor Evangelistarum, tam in
gestis recensendis, quam in ordine ipso narrationis summam concordiam
demonstrare est aggressus.
Fieri sane non potuit quin ei lucubratio haec magno staret. Hinc
illam in Tractatu 112 in Joannem, n. 1, laboriosas litteras
vocat; ac rursus in Tractatu 117, n. 2, res ibi esse
operosissime disputatas dicit. Scilicet destitutus erat iis
adjumentis, quibus instructi fuere quotquot postea in idem illud
argumentum desudarunt, qui tamen ipsi vestigiis ejus insistentes, vix
quidquam alicujus momenti invenere, quod ille non dixisset. Hoc opus
libris de Trinitate, quos jam inchoarat, intermissis, confecit
labore continuo, ex libro 2 Retractationum, cap. 16, nec porro
ante anni 399 exitum; cum in libro 1, cap. 27, testetur idola
tum temporis legum ab imperatoribus latarum auctoritate confringi.
Expressam enim legem hac de re nullam habemus iis superiorem, quae
anno 399 promulgatae, atque exsecutioni demandatae in Africa
fuerunt (De Civit. Dei, lib. 18, cap. 54): quibus nondum
constitutis, evertendi simulacra, nisi ex eorum quorum erant,
consensu, jus penes se haud quaquam esse fatebatur Augustinus
(Serm. 62, cap. 11, n. 17).
Librum primum insumit iis revincendis, qui cum Christum viri longe
sapientissimi loco haberent, aut verius, habere simularent,
Evangelio fidem derogabant; eo scilicet praetextu, quod non ab ipso
Christo scriptum esset, sed ab ejus discipulis, quos ei divinitatem
affinxisse dicebant, neque ab illo accepisse doctrinam quam de deorum
abdicando cultu ipsi praedicarunt. In libro secundo Matthaeum
Evangelistam usque ad coenae narrationem ex ordine considerat, cumque
eo collatis Marco, Luca et Joanne, demonstrat perpetuam inter eos
reperiri consensionem. Liber tertius est de eorumdem quatuor
Evangelistarum a coenae narratione ad Evangelii finem concordia.
Quartus denique de iis quae peculiaria sunt Marco, Lucae et
Joanni. Opus in Corbeiensi codice ante 900 vel 1000 annos
exarato inscribitur,
|
“Aurelii Augustini episcopi de Concordia
Evangelistarum:”
|
|
sic et in aliis plerisque Mss. In iis omnibus
autem libri quique, primo excepto, dividuntur in capitula, quorum
lemmata in librorum fronte praefixa sunt.
|
|