CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.

14. Ita vero isti desipiunt, ut illis libris quos eum scripsisse existimant, dicant contineri eas artes quibus eum putant illa fecisse miracula, quorum fama ubique percrebuit: quod existimando seipsos produnt quid diligant, et quid affectent; quandoquidem Christum propterea sapientissimum putant fuisse, quia nescio quae illicita noverat, quae non solum disciplina christiana, sed etiam ipsa terrenae reipublicae administratio jure condemnat. Et certe qui tales Christi libros se legisse affirmant, cur ipsi nulla talia faciunt, qualia illum de libris talibus fecisse mirantur?