|
15. Quid quod etiam divino judicio sic errant quidam eorum, qui
talia Christum scripsisse vel credunt vel credi volunt, ut eosdem
libros ad Petrum et Paulum dicant, tanquam epistolari titulo
praenotatos. Et fieri potest ut sive inimici nominis Christi, sive
qui ejusmodi exsecrabilibus artibus de tam glorioso nomine pondus
auctoritatis dare se posse putaverunt, talia sub Christi et
Apostolorum nomine scripserint: in qua fallacissima audacia sic
excaecati sunt, ut etiam a pueris, qui adhuc pueriliter in gradu
Lectorum christianas Litteras norunt, merito rideantur.
16. Cum enim vellent tale aliquid fingere Christum scripsisse ad
discipulos suos, cogitaverunt ad quos potissimum scribere potuisse
facile crederetur, tanquam ad illos qui ei familiarius adhaesissent,
quibus illud quasi secretum digne committeretur: et occurrit eis
Petrus et Paulus, credo quod pluribus locis simul eos cum illo pictos
viderent; quia merita Petri et Pauli etiam propter eumdem passionis
diem celebrius solemniter Roma commendat. Sic omnino errare
meruerunt, qui Christum et Apostolos ejus non in sanctis codicibus,
sed in pictis parietibus quaesierunt: nec mirum si a pingentibus
fingentes decepti sunt. Toto enim tempore quo Christus in carne
mortali cum suis discipulis vixit, nondum erat Paulus discipulus
ejus, quem post passionem suam, post resurrectionem, post
ascensionem, post missum de coelis Spiritum sanctum, post multorum
Judaeorum conversionem et mirabilem fidem, post lapidationem Stephani
diaconi et martyris, cum adhuc Saulus appellaretur, et eos qui in
Christum crediderant, graviter persequeretur, de coelo vocavit, et
suum discipulum atque apostolum fecit (Act. IX, 1-30).
Quomodo igitur potuit libros, quos antequam moreretur eum scripsisse
putari volunt, ad discipulos, tanquam familiarissimos, Petrum et
Paulum scribere, cum Paulus nondum fuerit discipulus ejus?
|
|