CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.

17. Illud quoque attendant qui magicis artibus tanta eum potuisse, et nomen suum ad populos in se convertendos arte ipsa consecrasse delirant, utrum potuerit magicis artibus tantos Prophetas divino Spiritu, antequam in terra nasceretur, implere, qui de illo talia futura praelocuti sunt, qualia jam praeterita in Evangelio legimus, et qualia in orbe terrarum praesentia nunc videmus. Neque enim, si magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus: cui prophetando venturo gens una deputata est, cujus reipublicae tota administratio prophetia esset illius regis venturi, et civitatem coelestem ex omnibus gentibus condituri.