CAPUT XII. Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.

18. Proinde illius Hebraeae gentis ad prophetandum Christum, sicut dixi, deputatae nullus alius deus erat, nisi Deus unus, Deus verus, qui fecit coelum et terram et omnia quae in eis sunt: quo offenso saepe suis hostibus subdebantur; nunc etiam pro gravissimo scelere occisi Christi, ex ipsa Jerosolyma, quod erat regni eorum caput, penitus eradicati, et Romano imperio subjugati sunt. Solebant autem Romani deos gentium quas subjugabant, colendos propitiare , et eorum sacra suscipere. Hoc de Deo gentis Hebraeae, cum eam vel oppugnaverunt vel vicerunt, facere noluerunt. Credo quod videbant, si ejus Dei sacra reciperent, qui se solum, deletis etiam simulacris, coli juberet, dimittenda esse omnia quae prius colenda susceperant, quorum religionibus imperium suum crevisse arbitrabantur. In quo eos plurimum fallacia daemonum decipiebat: nam utique intelligere debebant, occulta Dei veri voluntate, penes quem rerum summa potestas est, sibi datum et auctum regnum, non illorum deorum favore; qui si aliquid in hac re potestatis habuissent, suos potius protexissent, ne a Romanis superarentur, aut ipsos eis Romanos edomitos subjugassent.

19. Neque enim possunt dicere pietatem ac mores suos a diis gentium quas vicerunt, dilectos et electos. Nunquam hoc dicent, si primordia sua recolant, facinorosorum asylum et Romuli fratricidium. Neque enim quando asylum constituerunt Remus et Romulus, ut quisquis cujuslibet sceleris reus eo confugisset, inultum haberet commissum, praecepta poenitentiae dederunt ad sanandas animas miserorum; ac non potius collectam timentium manum contra suas civitates, quarum leges timebant, mercede impunitatis armarunt: aut quando Romulus fratrem, qui nihil in eum mali perpetrarat, occidit, justitiam vindicandi, ac non principatum dominandi cogitavit. Itane istos mores dilexerunt dii, hostes suarum civitatum favendo hostibus earum? Quin potius nec illas deserendo presserunt, nec ad istos transeundo eos aliquid adjuverunt; quia non habent in potestate regnum dare et auferre: sed Deus unus et verus hoc agit occulto judicio, non continuo beatos facturus, quibus terrenum regnum dederit; nec continuo miseros, quibus ademerit; sed beatos vel miseros propter aliud et aliunde faciens, temporalia regna atque terrena quibus voluerit, et quamdiu voluerit, secundum praedestinatum ordinem saeculorum, vel sinendo vel donando distribuit.