|
20. Unde nec illud possunt dicere: Cur ergo Deus Hebraeorum,
quem summum et verum Deum dicitis, non solum eis Romanos non
subjugavit, sed nec ipsos Hebraeos, ne a Romanis subjugarentur,
adjuvit? Praecesserunt enim manifesta peccata eorum, propter quae
illis hoc eventurum Prophetae tanto ante praedixerunt; et maxime quia
impio furore Christum occiderunt, in quo peccato aliorum occultorum
peccatorum meritis excaecati sunt: et quod illius passio esset
Gentibus profutura, eadem prophetica contestatione praedictum est.
Nec alia re magis claruit, illius gentis regnum, et templum, et
sacerdotium, et sacrificium, et unctionem illam mysticam, quod
KRISMA graece dicitur, unde Christi nomen elucet, et propter
quam reges suos christos ipsa gens appellabat, non fuisse nisi
praenuntiando Christo deputata, quam quod occisi Christi resurrectio
posteaquam coepit credentibus Gentibus praedicari, illa omnia
cessaverunt, nescientibus Romanis per quorum victoriam, nescientibus
Judaeis per quorum subjugationem factum est ut illa cessarent.
|
|