CAPUT XIV. Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.

21. Rem sane mirabilem non advertunt pauci Pagani qui remanserunt, Deum Hebraeorum offensum a victis, nec receptum a victoribus, nunc praedicari et coli ab omnibus gentibus. Ipse est enim Deus Israel, de quo tanto ante Propheta plebem Dei sic allocutus est: Et qui eruit te, Deus Israel universae terrae vocabitur (Isai. LIV, 5). Hoc factum est per nomen Christi venientis ad homines ex semine ipsius Israel, qui nepos fuit Abrahae, a quo gens coepit Hebraeorum : nam et ipsi Israel dictum est, In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae (Gen. XXVIII, 14). Hinc ostenditur Deus Israel, Deus unus qui fecit coelum et terram, et res humanas juste ac misericorditer curat, ita ut nec praecludat justitia misericordiam, nec impediat misericordia justitiam, quod non ipse sit victus in Hebraeo populo suo, quia regnum sacerdotiumque ejus Romanis expugnandum delendumque permisit: quandoquidem per Christi Evangelium, veri regis et sacerdotis, quod illo regno et sacerdotio futurum praefiguravit, nunc ipse Deus Israel ubique delet idola gentium; quae utique ne delerentur, recipere sacra ejus Romani noluerunt, sicut receperunt deorum aliarum gentium quas vicerunt. Ita et regnum sacerdotiumque propheticae gentis abstulit, quia jam qui per eam promittebatur, advenerat; et Romanum imperium, a quo gens illa victa est, per Christum regem suo nomini subjugavit, atque ad evertenda idola, propter quorum honorem sacra ejus recepta non erant, christianae fidei robore ac devotione convertit.

22. Puto quia haec de se futura, ut per tot Prophetas, et per cujusdam etiam gentis regnum ac sacerdotium praenuntiarentur, non magicis artibus fecit Christus, antequam esset in hominibus natus. Nam et illius jam deleti regni populus ubique dispersus mirabili Dei providentia, quamvis sine ulla unctione regis sacerdotisque remanserit, in quo chrismate Christi nomen apparet, tenet tamen reliquias quarumdam observationum suarum: Romana autem sacra illa de idolorum cultu nec victus ac subjugatus accepit, ut Libros propheticos ad testimonium gerat Christi, ac sic de inimicorum codicibus probetur veritas prophetati Christi. Quid ergo miseri adhuc Christum male laudando seipsos indicant ? Si aliqua magica sub ejus nomine scripta sunt, cum vehementer his artibus Christi doctrina inimica sit; hinc potius intelligant quantum sit illud nomen, quo addito etiam illi qui contra ejus praecepta vivunt, suas nefarias artes honorare conantur. Sicut enim diversis hominum erroribus multi etiam varias haereses adversus veritatem sub ejus nomine condiderunt; ita sentiunt etiam inimici Christi, ad suadendum quod proferunt contra doctrinam Christi, nullum sibi esse pondus auctoritatis, si non habeat nomen Christi.