CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.

23. Quid quod isti vani Christi laudatores et christianae religionis obliqui obtrectatores propterea non audent blasphemare Christum, quia quidam philosophi eorum, sicut in libris suis Porphyrius Siculus prodidit, consuluerunt deos suos quid de Christo responderent, illi autem oraculis suis Christum laudare compulsi sunt? Nec mirum, cum et in Evangelio legamus eum daemones fuisse confessos (Luc. IV, 41): scriptum est autem in Prophetis nostris, Quoniam dii Gentium daemonia (Psal. XCV, 5). Ac per hoc isti ne contra deorum suorum responsa conentur, continent blasphemias a Christo, et eas in discipulos ejus effundunt: mihi autem videtur, quod illi dii Gentium, quos philosophi Paganorum consulere potuerunt, etiam si de discipulis Christi interrogarentur, ipsos quoque laudare cogerentur.