|
24. Verumtamen isti ita disputant, quod haec eversio templorum, et
damnatio sacrificiorum, et confractio simulacrorum non per doctrinam
Christi fiat, sed per discipulorum ejus, quos aliud quam ab illo
didicerunt, docuisse contendunt; ita volentes christianam fidem,
Christum honorantes laudantesque, convellere: quia utique per
discipulos Christi et facta et dicta Christi annuntiata sunt, quibus
constat religio christiana, adhuc istis jam paucissimis, nec jam
oppugnantibus, sed tamen adhuc mussitantibus inimica. Sed si nolunt
credere Christum talia docuisse, Prophetas legant, qui non solum
superstitiones idolorum everti praeceperunt, verum etiam christianis
temporibus hanc eversionem futuram praedixerunt. Qui si fefellerunt,
cur tanta manifestatione completur? si verum dixerunt, cur tantae
divinitati resistitur?
|
|