|
25. Verumtamen diligentius ab istis quaerendum est, quemnam putent
esse Deum Israel; cur eum colendum non receperint, sicut aliarum
gentium deos, quas Romanum subegit imperium; praesertim cum eorum
sententia sit, omnes deos colendos esse sapienti. Cur ergo a numero
caeterorum iste rejectus est? Si plurimum valet, cur ab eis solus non
colitur? si parum aut nihil valet, cur contritis eorum simulacris ab
omnibus gentibus solus pene jam colitur? Nunquam hujus quaestionis
vinculo eximi poterunt, qui cum majores et minores deos colant, quos
deos putant, hunc Deum non colunt, qui praevaluit omnibus quos
colunt. Si enim magnae virtutis est, cur existimatus est
improbandus? si parvae nulliusve virtutis est, cur tantum potuit
improbatus? Si bonus est, cur a caeteris bonis solus separatur? si
malus est, cur a tot bonis unus non superatur? Si verax est, cur
ejus praecepta respuuntur? si mendax est, cur ejus praedicta
complentur?
|
|