CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.

26. Postremo, quod volunt de illo sentiant. Numquid Romani etiam malos deos colendos non putant, qui Pallori et Febri fana fecerunt? qui et AGATOYS daemonas invitandos , et KAKOYS daemonas placandos monent? Quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec advocandum nec propitiandum esse duxerunt? Quis est Deus iste vel ita ignotus, ut in tam multis diis solus adhuc non inveniatur; aut ita notus, ut a tam multis hominibus jam solus colatur? Nihil ergo restat ut dicant cur hujus Dei sacra recipere noluerint; nisi quia solum se coli voluerit, illos autem deos Gentium, quos isti jam colebant, coli prohibuerit. Sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam vel qualem putent esse istum Deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt; tantumque potuerit, ut plus valeret ejus voluntas ad eorum simulacra evertenda, quam illorum ad ejus sacra non recipienda. Certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est, unumquemque deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. Proinde istis summa necessitas facta est non colendi Deum Hebraeorum; quia si alio modo eum colere vellent, quam se colendum ipse dixisset, non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent: si autem illo modo vellent quo ipse diceret, alios sibi colendos non esse cernebant, quos ille coli prohibebat. Ac per hoc respuerunt unius veri Dei cultum, ne multos falsos offenderent; magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam, quam illius benevolentiam profuturam.