|
27. Sed fuerit ista vana necessitas, et ridenda timiditas: nunc
quaerimus quid de isto Deo sentiant homines, quibus placet omnes deos
colendos esse. Si enim iste colendus non est, quomodo coluntur
omnes, cum iste non colitur? si autem colendus est, non omnes colendi
sunt; quia nisi solus colatur, iste non colitur. An forte dicturi
sunt istum non esse Deum, cum illos deos dicant, qui, sicut nos
credimus, nihil possunt, nisi quod illius judicio permittuntur; non
ut alicui prosint, sed ut nec laedere valeant, nisi eos quos ita
laedendos esse ille judicat, qui omnia potest? Sicut autem ipsi
coguntur fateri, minora certe quam ille potuerunt. Si enim dii sunt,
quorum vates consulti ab hominibus, ut non dicam fefellerunt, proxima
tamen privatis negotiis responderunt; quomodo non est Deus, cujus
vates non solum ea quae ad tempus consulebantur congrue responderunt,
verum etiam unde non consulebantur de universo genere humano, atque
omnibus gentibus ea tanto ante praedixerunt, quae nunc et legimus et
videmus? Si Deum dicunt, quo impleta Sibylla fata cecinit
Romanorum; quomodo non est Deus, qui et Romanos et omnes nationes
in se unum Deum per Christi Evangelium credituras, et omnia patrum
suorum simulacra eversuras, sicut praenuntiavit, exhibuit?
Postremo, si illos deos dicunt, qui nunquam ausi sunt per vates suos
contra istum Deum aliquid dicere; quomodo non est Deus qui per vates
suos istorum simulacra non solum everti jussit, verum etiam in omnibus
Gentibus eversum iri praedixit ab eis qui illis desertis se unum colere
juberentur, et jussi famularentur?
|
|