|
28. Aut legant, si possunt, vel aliquam Sibyllarum, vel
quemlibet aliorum vatum suorum praedixisse hoc futurum, ut Deus
Hebraeorum Deus Israel ab omnibus gentibus coleretur, et quod eum
cultores aliorum deorum recte antea respuissent; futuras etiam litteras
Prophetarum ejus in auctoritate ita sublimi , ut his obtemperans etiam
imperium Romanorum juberet deleri simulacra; monuisse etiam ne talibus
praeceptis obtemperaretur: legant ista, si possunt, ex aliquibus
libris vatum suorum. Omitto enim dicere quod ea quae in illorum libris
leguntur, pro nostra, hoc est, christiana religione testimonium
dicunt, quod a sanctis Angelis, et ab ipsis nostris Prophetis audire
potuerunt: sicut et praesentem in carne Christum etiam daemonia coacta
sunt confiteri. Sed haec omitto, quae cum proferimus, a nostris
ficta esse contendunt: ipsi omnino, ipsi urgendi sunt, ut proferant a
vatibus deorum suorum contra Deum Hebraeorum aliquid prophetatum;
sicut nos tot et tanta de libris Prophetarum nostrorum contra deos
eorum et jussa observamus, et praedicta recitamus, et facta
monstramus. Quae illi jam perpauci qui remanserunt, malunt dolere
completa, quam illum Deum agnoscere, qui potuit praenuntiare
complenda: cum in suis diis falsis, quae sunt vera daemonia, nihil
aliud pro magno appetant, quam cum aliquid eorum responsis sibi futurum
esse didicerint.
|
|