CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.

29. Quae cum ita sint, cur non potius miseri intelligunt illum esse Deum verum, quem sic vident a suorum deorum societate sejunctum, ut quem Deum fateri coguntur, qui omnes deos colendos esse profitentur, cum caeteris colere non sinantur? Cum ergo simul coli non possint, cur non ille eligitur, qui istos coli vetat, relictis istis qui illum coli non vetant? Aut si vetant, legatur. Quid enim magis populis eorum in templis eorum debuit recitari, ubi nihil unquam tale personuit? Et utique prohibitio tam multorum contra unum, quam unius contra tam multos, notior et potentior esse deberet. Nam si hujus Dei cultus est impius, inutiles sunt dii, qui homines ab impietate non prohibent: si vero pius est hujus cultus, quoniam in illo praecipitur ne isti colantur, impius est cultus eorum. Si autem tam diffidenter istum coli prohibent, ut plus audiri timeant , quam prohibere audeant; hoc ipso quis non sapiat, quis non sentiat, illum esse potius eligendum, qui istos coli tam publice prohibet, qui eorum simulacra everti jussit, praedixit, evertit, quam istos, quos ut ille non colatur, jussisse nescimus, praedixisse non legimus, valuisse aliquid non videmus? Rogo, respondeant; quis est Deus iste, qui omnes Deos Gentium sic persequitur, qui omnia eorum sacra sic prodit, sic exstinguit?