|
30. Quid interrogem homines qui evanuerunt cogitando quis iste sit?
Alii dicunt, Saturnus est: credo propter sabbati sanctificationem,
quia isti eum diem Saturno tribuerunt. Varro autem ipsorum, quo
doctiorem apud se neminem inveniunt, Deum Judaeorum Jovem putavit,
nihil interesse censens quo nomine nuncupetur, dum eadem res
intelligatur: credo illius summitate deterritus. Nam quia nihil
superius solent colere Romani quam Jovem, quod Capitolium eorum
satis aperteque testatur, eumque regem omnium deorum arbitrantur; cum
animadverteret Judaeos summum Deum colere, nihil aliud potuit
suspicari quam Jovem. Sed sive qui Saturnum, sive qui Jovem Deum
Judaeorum putant, dicant quando Saturnus prohibere ausus est coli
alterum Deum; nec ipsum Jovem, qui eum regno expulisse perhibetur,
patrem filius. Qui si tanquam potentior et victor placuit cultoribus
suis, Saturnum victum expulsumque non colant. Sed neque istum coli
Jovis prohibuit; et quem vincere potuit, deum tamen esse permisit.
|
|