|
31. Istae, inquiunt, fabulae sunt aut interpretandae a
sapientibus, aut ridendae: nos autem Jovem colimus, de quo ait
Maro,
id est, omnia vivificantem spiritum. Merito ergo et Varro Jovem
opinatus est coli a Judaeis, quia dicit per prophetam, Coelum et
terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Quid illud quod idem
poeta dicit aethera? quomodo accipiunt? Sic enim ait:
|
Tum Pater omnipotens fecundis imbribus Aether,
Conjugis in gremium laetae descendit.
|
|
|
Georg. lib. 2, vv. 324, 325
|
Aetherem quippe non spiritum, sed corpus esse dicunt sublime, quo
coelum super aerem distenditur. An poetae conceditur nunc secundum
Platonicos, ut non corpus, sed spiritus, nunc secundum Stoicos
loqui, ut corpus sit Deus? Quid igitur in Capitolio colunt? Si
spiritum, si denique ipsum coelum corporeum, quid illic facit scutum
illud Jovis, quod appellant Aegida? Nempe origo nominis hujus ita
redditur, quia Jovem a matre occultatum capra nutrivit: an et hoc
poetae mentiuntur? Numquid et Capitolia Romanorum, opera sunt
poetarum? Quid sibi autem vult ista non poetica, sed plane mimica
varietas, deos secundum philosophos in libris quaerere, secundum
poetas in templis adorare?
32. Sed numquid etiam ille Euhemerus poeta fuit, qui et ipsum
Jovem et Saturnum patrem ejus, et Plutonem atque Neptunum fratres
ejus, ita planissime homines fuisse prodit, ut eorum cultores gratias
magis poetis agere debeant, quia non ad eos dehonestandos, sed potius
ad exornandos multa finxerunt? quamvis et ipsum Euhemerum ab Ennio
poeta in latinam linguam esse conversum Cicero commemoret (Lib. 1
de Nat. Deor.). Numquid et ipse Cicero poeta fuit, qui eum,
cum quo in Tusculanis disputat, tanquam secretorum conscium admonet
dicens: Si vero scrutari vetera, et ex eis quae Scriptores Graeciae
prodiderunt, eruere coner, ipsi illi majorum gentium dii qui
habentur, hinc a nobis profecti in coelum reperientur. Quaere quorum
demonstrentur sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es
initiatus, quae tradantur mysteriis: tum denique quam hoc late pateat
intelliges (Tuscul. 1). Hic certe istorum deos homines fuisse
satis confitetur, in coelum autem pervenisse benevole suspicatur:
quanquam et hunc honorem opinionis ab hominibus eis esse delatum, non
dubitavit publice dicere, cum de Romulo loqueretur: Qui hanc urbem,
inquit, condidit, Romulum ad deos immortales benevolentia famaque
sustulimus (In Catilin. orat. 3). Quid igitur mirum est, si
hoc fecerunt antiquiores homines de Jove et Saturno et caeteris, quod
Romani de Romulo, quod denique jam recentioribus temporibus etiam de
Caesare facere voluerunt? Quibus et Virgilius adulationem carminis
addidit, dicens:
|
|