Ecce Dionaei processit Caesaris astrum.

Eclog. 9, v. 47

Videant ergo ne forte historica veritas sepulcra falsorum deorum ostendat in terra; vanitas autem poetica stellas eorum non figat, sed fingat in coelo. Neque enim revera stella illa Jovis est, aut illa Saturni; sed post eorum mortem sideribus ab initio mundi conditis haec nomina imposuerunt homines, qui illos mortuos, quasi deos habere voluerunt. De quibus quid tantum mali castitas, aut quid tantum boni voluptas commeruit, ut inter astra, quae cum sole et luna circumeunt, Venus habeat stellam, et Minerva non habeat?

33. Sed fuerit et Cicero academicus incertior quam poetae, qui sepulcra deorum commemorare ausus est, litterisque mandare: quamvis hoc non ex opinione propria praesumpserit, sed ex ipsorum sacrorum traditione commemoraverit. Numquid et Varro vel tanquam poeta fingit, vel tanquam Academicus dubie ponit, quod dicit talium deorum sacra ex cujusque eorum vita vel morte, qua inter homines vixerunt vel obierunt, esse composita? Numquid et Leon ille sacerdos Aegyptius, poeta vel academicus fuit, qui Macedoni Alexandro, diversam quidem a Graecorum opinione istorum deorum originem, verumtamen ita prodit, ut eos homines fuisse declaret?

34. Sed quid ad nos ? Dicant se Jovem, non hominem mortuum colere, nec homini mortuo Capitolium dedicasse, sed spiritui vivificanti omnia, quo mundus impletur, et scutum ejus in honorem nutricis ejus factum de pelle caprina, interpretentur ut volunt. Quid dicunt de Saturno? quem Saturnum colunt? Nonne ille est qui primus ab Olympo venit,

Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademptis.
Qui genus indocile et dispersum montibus altis
Composuit legesque dedit, Latiumque vocari
Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris?

Aeneid. lib. 8, v. 320-324

Nonne ipsum ejus simulacrum, quod cooperto capite fingitur, quasi latentem indicat? nonne ipse Italis ostendit agriculturam, quod falce demonstrat? Non, inquiunt: nam videris si fuit ille homo et rex quidam, de quo ista narrantur; nos tamen Saturnum interpretamur Universum tempus, quod graecum etiam vocabulum ejus ostendit: vocatur enim KRONOS, quod aspiratione addita, etiam temporis nomen est; unde et latine Saturnus appellatur, quasi saturetur annis. Quid jam cum istis agendum sit, nescio, qui conantes in melius interpretari nomina et simulacra deorum suorum, fatentur majorem deum suum et patrem caeterorum tempus esse. Quid enim aliud indicant, quam omnes deos suos temporales esse, quorum patrem ipsum tempus constituunt?

35. Erubuerunt hinc philosophi eorum recentiores Platonici, qui jam christianis temporibus fuerunt; et Saturnum aliter interpretari conati sunt, dicentes appellatum KRONON, velut a satietate intellectus, eo quod graece satietas KOROS, intellectus autem sive mens NOYS dicitur: cui videtur suffragari et latinum nomen, quasi ex prima latina parte et graeca posteriore compositum, ut diceretur Saturnus, tanquam satur esset, NOYS. Viderunt enim quam esset absurdum, si filius temporis Jupiter haberetur, quem deum aeternum vel putabant vel putari volebant. At vero secundum istam novellam interpretationem, quam veteres eorum si habuissent, mirum si Ciceronem Varronemque latuisset, Saturni filium Jovem dicunt, tanquam ab illa summa mente profluentem spiritum, quem volunt esse velut animam mundi hujus, omnia coelestia et terrena corpora implentem. Unde illud Maronis est, quod paulo ante commemoravi, Jovis omnia plena. Numquid non, si possent isti, sicut ipsam interpretationem, ita etiam superstitionem hominum commutarent, et aut nulla simulacra, aut certe Saturno potius quam Jovi Capitolia constituerent? Neque enim ullam animam rationalem sapientem fieri disputant, nisi participatione summae illius incommutabilisque sapientiae; non solum cujusquam hominis animam, sed ipsius etiam mundi, quam dicunt Jovem. Nos vero, esse quamdam summam Dei sapientiam, cujus participatione fit sapiens quaecumque anima fit vere sapiens, non tantum concedimus, verum etiam maxime praedicamus. Utrum autem universa ista corporalis moles, quae mundus appellatur, habeat quamdam animam, vel quasi animam suam, id est rationalem vitam, qua ita regatur sicut unumquodque animal, magna atque abdita quaestio est: nec affirmari debet ista opinio, nisi comperta quod vera sit; nec refelli, nisi comperta quod falsa sit. Quid autem hoc ad hominem, etiamsi semper eum lateat; quandoquidem nulla anima fit sapiens vel beata ex alia quacumque anima, sed ex illa sola summa atque incommutabili Dei sapientia?

36. Romani tamen, qui non Saturno, sed Jovi Capitolium condiderunt; vel aliae nationes, quae Jovem praecipue supra caeteros deos colendum esse putaverunt, non hoc quod isti senserunt: qui secundum istam suam novam opinionem, et summas arces , si quidquam in his rebus potestatis habuissent, Saturno potius dedicarent; et Mathematicos vel Genethliacos maxime delerent, qui Saturnum, quem sapientum effectorem isti dicerent, maleficum deum inter alia sidera constituerunt. Quae opinio tantum contra illos in animis humanis praevaluit, ut nec nominare illum velint, senem potius quam Saturnum appellantes: tam timida superstitione, ut jam Carthaginenses pene vico suo nomen mutaverint, Vicum senis crebrius, quam Vicum Saturni appellantes.