CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt; nec eum colunt, qui alios colunt.

37. Notum est ergo, quid colere convincantur, et quid colorare conentur adoratores simulacrorum. Verum et ab istis novitiis Saturni interpretatoribus requirendum est, quid de Deo sentiant Hebraeorum. Etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum suorum remissione humiliari sub Christo. Quid ergo sentiunt de Deo Israel? Quem si non colunt, non omnes deos colunt: si autem colunt, non colunt sicut se coli jussit, quia et alios colunt, quos coli ille prohibuit. Per eos enim vates ista prohibuit, per quos haec ipsa quae nunc a Christianis eorum simulacra patiuntur, futura praedixit. Sive enim Angeli ad illos Prophetas missi sint, qui eis Deum omnium creatorem unum verum Deum, cui universa subjecta sunt, et per sensibilium rerum congruam speciem figurate ostenderent, et quemadmodum se coli praeciperet, indicarent; sive aliquorum in eis mentes per Spiritum sanctum ita sublimatae sint, ut eo visu ea viderent, quo et ipsi Angeli vident: constat tamen eos illi Deo servisse, qui alios deos coli prohibuit; servisse autem fide pietatis in regno et sacerdotio reipublicae suae, et Christum venturum verum regem ac sacerdotem significantibus sacris.