|
38. Porro autem in diis Gentium (quos isti dum colere volunt,
illum qui cum istis coli non potest, colere nolunt), dicant quid
causae est ut nullus eorum inveniatur qui alterum coli prohibeat, cum
eos in diversis officiis muneribusque constituant, et rebus ad quemque
proprie pertinentibus praesides esse velint. Si enim Jupiter non
prohibet Saturnum coli, quia non est ille homo, qui illum hominem
patrem de regno expulit, sed aut coeli corpus, aut spiritus implens
coelum et terram; et ideo non potest prohibere coli mentem supernam,
ex qua dicitur emanasse: si ea ratione nec Saturnus Jovem coli
prohibet, quia non ab eo rebellante superatus est, sicut ille a Jove
nescio quo, cujus arma fugiens venit in Italiam; sed favet prima mens
animae a se genitae: saltem Vulcanus prohiberet coli Martem uxoris
adulterum, Hercules Junonem persecutricem suam. Quae ista inter eos
est tam foeda consensio, ut nec Diana virgo casta coli prohibeat, non
dicam Venerem, sed Priapum? Nam si unus homo et venator et agricola
esse voluerit, servus erit amborum: quibus tamen vel vicina templa
fabricare erubescit. Sed interpretentur Dianam virtutem quam volunt,
interpretentur et Priapum fecunditatis deum , ita sane ut in fetandis
feminis pudeat Junonem talem habere adjutorem. Dicant quod placet,
interpretentur quod sapiunt; dum tamen omnia eorum argumenta perturbet
Deus Israel. Qui cum illos omnes coli prohibuerit, et a nullo corum
coli prohibitus sit, eorumque simulacris et sacris eversionem
praeceperit, praedixerit, fecerit; satis ostendit illos falsos atque
fallaces, et se esse verum ac veracem Deum.
39. Istos autem jam paucos deorum multorum falsorumque cultores,
quis non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum ab eis quaeritur
quisnam sit Deus, quodlibet opinando respondent, Deum tamen esse
negare non audent? quia si negent, operibus ejus et praedictis atque
completis facillime convincuntur. Neque enim ea dico, quae liberum
sibi putant esse non credere, quia ipse in principio fecit coelum et
terram, et omnia quae in eis sunt (Gen. I). Neque illa nimis
antiqua, quod Enoch transtulit (Id. V, 24), quod impios
diluvio delevit, quod Noe justum domumque ejus per lignum inde
liberavit (Id. VII). Ab Abraham in hominibus facta ejus
exordior. Huic enim facta est per angelicum oraculum manifesta
promissio, quam nunc videmus impleri. Huic quippe dictum est, In
semine tuo benedicentur omnes Gentes (Id. XXII, 18): ex
cujus semine populus Israel, unde virgo Maria quae peperit
Christum, in quo benedici omnes Gentes audeant jam negare si
possunt. Haec promissio facta est etiam ad Isaac filium Abrahae
(Id. XXVI, 4). Haec et ad Jacob nepotem Abrahae (Id.
XXVIII, 14), qui etiam Israel appellatus est, ex quo
universus ille populus et propagatus et nominatus est, ut hujus populi
Deus appellaretur Deus Israel: non quod ipse non sit Deus omnium
Gentium, sive nescientium, sive jam scientium; sed quia in isto
populo voluit manifestius apparere virtutem promissorum suorum. Ille
enim populus primo in Aegypto multiplicatus, et de illa servitute per
Moysen in multis signis portentisque liberatus, debellatis plurimis
Gentibus terram etiam promissionis accepit, in qua regnavit per reges
suos de tribu Juda exortos. Qui Judas unus fuit ex duodecim filiis
Israel nepotis Abrahae; atque inde Judaei cognominati, multa ipso
Deo adjuvante fecerunt, multa pro peccatis suis ipso flagellante
perpessi sunt, donec veniret semen cui promissum est, in quo
benedicerentur omnes gentes, et patrum suorum simulacra sponte
confringerent.
|
|