CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.

40. Neque enim temporibus christianis, sed tanto ante praedictum est quod per Christianos impletur. Ipsi Judaei qui remanserunt inimici nominis Christi, de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis Litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam dicentem: Domine Deus meus, et refugium meum in die malorum, ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra et non est in illis utilitas (Jerem. XVI, 19). Ecce nunc fit, ecce nunc gentes ab extremo terrae veniunt ad Christum ista dicentes, et simulacra frangentes. Et hoc enim magnum est, quod Deus preastitit Ecclesiae suae ubique diffusae, ut gens Judaea merito debellata et dispersa per terras, ne a nobis haec composita putarentur, codices prophetiarum nostrarum ubique portaret ; et inimica fidei nostrae, testis fieret veritatis nostrae. Quomodo ergo discipuli Christi docuerunt quod a Christo non didicerunt, sicut stulti desipiendo jactitant, ut deorum gentilium et simulacrorum superstitio deleretur? Numquid et illas prophetias quae nunc leguntur in codicibus inimicorum Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi?

41. Quis enim haec evertit, nisi Deus Israel? Ipsi enim populo dictum est per divinas voces factas ad Moysen: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4). Non facies tibi idolum, neque cujusquam similitudinem, neque in coelo sursum, neque in terra deorsum (Exod. XX, 4). Ut autem etiam evertat ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: Non adorabis deos illorum, sed neque servies eis; non facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones, et confringendo confringes simulacra eorum (Id. XXIII, 24). Quis autem dicat Christum atque Christianos non pertinere ad Israel, cum Israel nepos fuerit Abrahae, cui primo, et deinde Isaac filio ejus, et deinde ipsi Israel nepoti ejus dictum est, quod jam commemoravi, In semine tuo benedicentur omnes Gentes? Quod fieri jam videmus in Christo, cum inde exorta sit illa virgo, de qua propheta populi Israel et Dei Israel cecinit, dicens: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel. Interpretatur autem Emmanuel, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Deus ergo Israel qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit idola fabricari, qui praecepit everti, qui per prophetam praedixit gentes ab extremo terrae dicturas, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in quibus non est utilitas; ipse per Christi nomen et Christianorum fidem istarum omnium superstitionum eversionem jussit, promisit, exhibuit. Frustra ergo miseri, quia blasphemare Christum etiam a diis suis, hoc est, a daemonibus nomen Christi metuentibus prohibiti sunt, volunt ab eo doctrinam istam facere alienam, qua Christiani contra idola disputant, easque omnes falsas religiones ubi potuerint eradicant.