|
42. De Deo Israel respondeant, quem docere ista et jubere, non
tantum Christianorum, sed et Judaeorum Libri testantur: de ipso
consulant deos suos, qui Christum blasphemari prohibuerunt; de Deo
Israel, si audent, aliqua contumeliosa respondeant. Sed quos
consulant? aut ubi jam consulant? Libros suorum legant. Si Deum
Israel Jovem putant, sicut Varro scripsit (ut interim secundum
eorum opinionem loquar), cur ergo Jovi non credunt idola esse
delenda? Si Saturnum putant , cur eum non colunt? Aut cur non sic
colunt, quemadmodum se coli per eos vates praecepit, per quos ea quae
praedixit, implevit? Cur ei non credunt simulacra evertenda esse, et
alios deos colendos non esse? Si nec Jovis , nec Saturnus est
(quia si unus eorum esset, contra sacra Jovis et Saturni eorum tanta
non diceret); quis ergo est, qui propter deos alios solus ab istis
non colitur, et eversis diis aliis, tam evidenter efficit ut solus
colatur, humiliata omni superba altitudine, quae se adversus Christum
erexerat pro idolis, persequens interficiensque Christianos? Nunc
certe quaerunt, ubi se abscondant, cum sacrificare volunt; vel ubi
deos ipsos suos retrudant , ne a Christianis inveniantur atque
frangantur. Unde hoc, nisi a timore legum atque regum, per quos
Deus Israel suam exserit potestatem, jam subditos Christi nomini?
sicut longe ante promisit, dicens per Prophetam: Et adorabunt eum
omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Psal. LXXI,
11).
|
|