CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.

3. Isti igitur quatuor Evangelistae universo terrarum orbe notissimi, et ob hoc fortasse quatuor, quoniam quatuor sunt partes orbis terrae, per cujus universitatem Christi Ecclesiam dilatari, ipso sui numeri sacramento quodammodo declararunt, hoc ordine scripsisse perhibentur. Primum Matthaeus, deinde Marcus, tertio Lucas, ultimo Joannes. Unde alius eis fuit ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum, primi utique fuerunt qui secuti Dominum in carne praesentem, dicentem audierunt, facientemque viderunt; atque ex ejus ore ad evangelizandum missi sunt. Sed in conscribendo Evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum quos ante passionem Dominus elegit, primum atque ultimum locum duo tenuerunt; primum Matthaeus, ultimum Joannes: ut reliqui duo qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant, tanquam filii amplectendi, ac per hoc in loco medio constituti, utroque ab eis latere munirentur.

4. Horum sane quatuor solus Matthaeus hebraeo scripsisse perhibetur eloquio, caeteri graeco. Et quamvis singuli suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse quae scripsisse alius invenitur; sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam cooperationem sui laboris adjunxit. Nam Matthaeus suscepisse intelligitur incarnationem Domini secundum stirpem regiam, et pleraque secundum hominum praesentem vitam facta et dicta ejus. Marcus eum subsecutus, tanquam pedissequus et breviator ejus videtur. Cum solo quippe Joanne, nihil dixit; solus ipse, perpauca; cum solo Luca, pauciora; cum Matthaeo vero, plurima; et multa pene totidem atque ipsis verbis, sive cum solo, sive cum caeteris consonante. Lucas autem circa sacerdotalem Domini stirpem atque personam magis occupatus apparet. Nam et ad ipsum David non regium stemma secutus ascendit, sed per eos qui reges non fuerunt, exiit ad Nathan filium David (Luc. III, 31), qui nec ipse rex fuit. Non sicut Matthaeus, qui per Salomonem regem descendens (Matth. I, 6), caeteros etiam reges ex ordine persecutus est, servans in eis, de quo postea loquemur, mysticum numerum.