CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.

43. Nempe jam completur quod per prophetam identidem canitur, quod remissurus esset impiam plebem suam (non quidem totam, quia multi et ex Israelitis crediderunt in Christum; nam inde erant et Apostoli ejus), et humiliaturus omnem superbum atque injuriosum, ut ipse solus exaltaretur, id est, solus altus et potens hominibus manifestaretur: donec projicerentur a credentibus idola, et a non credentibus absconderentur; cum ejus timore terra confringitur, id est, terreni homines timore franguntur, timendo legem vel ipsius, vel eorum qui credentes in eum, gentibusque regnantes, talia sacrilegia prohiberent.

44. Haec enim, quae ut facilius intelligerentur, breviter praelocutus sum, propheta sic dicit: Et nunc tu, domus Jacob, venite, et ambulemus in luce Domini. Remisit enim plebem suam domum Israel; quoniam repleta est, sicut ab initio, regio eorum auguriis, sicut alienigenarum; et filii multi alienigenae nati sunt illis. Repleta est enim regio eorum argento et auro, nec erat numerus thesaurorum illorum. Et repleta est terra equis, nec erat numerus curruum illorum. Et repleta est terra abominationibus operum manuum ipsorum, et adoraverunt ea quae fecerunt digiti eorum. Et inclinavit se homo, et humiliavit se vir, et non remittam illis. Et nunc intrate in petras, et abscondite vos in terra a facie timoris Domini, et a majestate Virtutis ejus, cum surrexerit confringere terram. Oculi enim Domini excelsi, homo autem humilis; et humiliabitur altitudo hominum, et exaltabitur Dominus solus in illa die. Dies enim Domini sabaoth supra omnem injuriosum et superbum, et supra omnem altum et humiliatum , qui humiliabuntur; et supra omnem cedrum Libani excelsorum et elatorum, et supra omnem arborem Libani Basan, et super omnem montem, et super omnem collem altum, et super omnem navem maris, et super omne spectaculum navium decoris. Et humiliabitur, et cadet contumelia hominum et exaltabitur Dominus solus in illa die. Et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis, et in scissuris petrarum, et in cavernis terrae a facie timoris Domini, et a majestate Virtutis ejus, cum exsurrexerit confringere terram. Illa enim die projiciet homo abominationes aureas et argenteas, quae fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia; ut intrent in foramina solidae petrae, et in scissuras petrarum, a facie timoris Domini, et a majestate Virtutis ejus, cum exsurrexerit comminuere terram (Isai. II, 5-21).