CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.

45. Quid dicunt de isto Deo sabaoth, quod interpretatur Deus virtutum vel exercituum; quia illi serviunt virtutes et exercitus Angelorum? quid dicunt de isto Deo Israel, quia Deus est illius populi, de quo venit semen, in quo benedicerentur omnes Gentes? Cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse contendunt? cur ei non credunt, qui alios deos falsos et ostendit, et evertit? Audivi quemdam eorum dicere, se regisse apud nescio quem philosophum, quod ex iis quae Judaei in suis sacramentis agerent, intellexisset quem Deum colerent:

“Praepositum, inquit, istorum elementorum, quibus iste visibilis et corporeus mundus exstructus est:”

cum in Scripturis sanctis Prophetarum ejus aperte ostendatur, illum Deum colendum praeceptum esse populo Israel, qui fecit coelum et terram, et a quo est omnis vera sapientia. Sed quid opus est hinc diutius disputare, cum ad id quod ago sufficiat, quod illi qualibet praesumptione opinantur de illo Deo, quem Deum esse negare non possunt? Si enim praepositus est elementorum quibus mundus iste consistit, cur non ipse potius colitur, quam Neptunus, qui solius maris praepositus est? quam denique Silvanus, qui solorum agrorum atque silvarum? quam Sol, qui solius diei, vel etiam universi coelestis caloris? quam Luna, quae solius noctis, vel etiam humoris potestate praefulget? quam Juno, quae solum aerem tenere perhibetur? Certe enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse est ut sub illo sint, qui omnium elementorum et universae hujus molis praeposituram gerit. At iste illos omnes coli prohibet: cur ergo isti contra praeceptum majoris illorum, non solum eos colere volunt, sed propter istos illum nolunt? Adhuc non inveniunt quid de isto Deo Israel constanter liquidoque pronuntient; nec unquam invenient, donec eum inveniant Deum solum verum, a quo creata sunt omnia.