|
46. Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator,
credo et ipse diu quaerens, sive per suas cogitationes, sive per
suorum libros, quisnam esset Judaeorum Deus; et quia non pie
quaerebat, non inveniens; maluit tamen incertum Deum quem non
inveniebat, quam nullum Deum dicere, cujus tam magna documenta
sentiebat. Ait enim:
|
Et dedita sacris
Incerti Judaea Dei.
|
|
|
Lucanus, lib. 2, sub finem
|
Et nondum Deus iste sanctus et verus Deus Israel, nondum per
Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in
hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. Nunc vero quis tam
durus non flectatur? quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod
scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore ejus? quando jam
clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde versiculum
istum commemoravi, tanto ante praedicta sunt? Coelorum enim nomine
Apostoli Christi significati sunt, quod in eis Deus praesideret, ut
Evangelium annuntiarent. Jam ergo coeli enarraverunt gloriam Dei,
et opera manuum ejus annuntiavit firmamentum. Dies diei eructavit
verbum, et nox nocti annuntiavit scientiam. Jam non sunt loquelae
neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Jam in omnem terram
exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Jam in
sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est
Ecclesia ipsius. Quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur,
tanquam sponsus processit de thalamo suo, id est, conjugatum Verbum
carni humanae processit de utero virginali. Jam exsultavit ut gigas,
et cucurrit viam. Jam a summo coeli facta est egressio ejus, et
recursus ejus usque ad summum coeli. Et ideo rectissime sequitur
versus, quem paulo ante commemoravi, Et non est qui se abscondat a
calore ejus (Psal. XVIII, 1-7). Et adhuc isti fragiles
contradictiunculas garrientes eligunt isto igne, sicut stipula in
cinerem verti, quam sicut aurum a sorde purgari: cum et deorum
falsorum jam fallacia monumenta frustrata sint, et illius incerti Dei
veracia promissa certa jam facta sint.
|
|