|
47. Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse
christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri, et
simulacra confringi. Deus enim Israel, de quo praedictum est quod
Deus universae terrae vocabitur, et Deus universae terrae jam
vocatur; hoc per Prophetas futurum praedixit, hoc per Christum
congruo tempore implevit. Certe enim si jam Deus Israel, Deus
universae terrae vocatur, necesse est ut fiat quod jussit, quando qui
jussit, innotuit. Quia vero per Christum et in Christo innotuit,
ut Ecclesia ejus per orbem diffunderetur, et per ipsam Deus Israel
universae terrae vocaretur, paulo superius apud eumdem prophetam legant
qui volunt: imo et a me commemoretur. Neque enim ita longum est, ut
oporteat praetermitti. Dicuntur enim multa de praesentia et humilitate
et passione Christi, et corpore ejus, cui caput est, id est de
Ecclesia ejus, cum appellatur tanquam sterilis quae non pariebat.
Per multos enim annos Ecclesia, quae futura erat in omnibus Gentibus
in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit, nondum
Christo annuntiato per Evangelistas, eis quibus non est annuntiatus
per Prophetas: et dicitur plures filios desertae futuros, quam ejus
quae habet virum; cujus viri nomine significata est Lex, vel Rex
quem accepit primus populus Israel: nec acceperant gentes Legem eo
tempore, quo propheta loquebatur; neque Rex Christianorum apparuerat
adhuc Gentibus, ex quibus tamen Gentibus longe fertilior et
numerosior sanctorum multitudo provenit. Ita ergo dicit Isaias,
incipiens ab humilitate Christi, et se postea convertens ad
alloquendam Ecclesiam usque ad eum versum quem commemoravimus, ubi
ait, Et qui eruit te, ipse Deus Israel, universae terrae
vocabitur: Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus, et
exaltabitur, et honorificabitur vehementer. Quomodo multi mirabuntur
super te, sic tamen et inhonesta videbitur ab omnibus species tua, et
honor tuus ab hominibus. Ita enim mirabuntur gentes multae super eum,
et continebunt reges os suum. Quoniam quibus non est nuntiatum de
illo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. Domine, quis
credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Nuntiavimus coram illo, ut puer, ut radix in terra sitienti: non est
species illi, neque honor. Et vidimus illum, et non habuit speciem
neque decorem: sed vultus ejus abjectus et deformis, positio ejus ab
omnibus hominibus; homo in plaga, et qui sciat ferre infirmitates,
propter quod et avertit se facies ejus, injuriata est, nec magni
aestimata est. Hic infirmitates nostras portat, et pro nobis in
doloribus est. Et nos existimavimus illum in doloribus esse, et in
plaga et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra,
et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae
in eum, livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, et
Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male
tractatus est, non aperuit os: ut ovis ad immolandum ductus est, et
ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os
suum. In humilitate sublatum est judicium ejus. Generationem ejus
quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus: ab iniquitatibus
populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam
ejus, et divites propter mortem ejus; ob hoc quod iniquitatem non
fecerit, nec dolum in ore suo. Dominus vult purgare illum de plaga.
Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen
longissimae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus animam ejus,
ostendere illi lucem, et figurare per sensum, justificare justum bene
servientem pluribus; et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea
ipse haereditabit complures, et fortium partietur spolia. Propter
quod tradita est ad mortem anima ejus, et inter iniquos aestimata est:
et ipse peccata multorum sustinuit, et propter iniquitates eorum
traditus est. Delectare, sterilis quae non paris; exsulta et clama,
quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae
habet virum. Dixit enim Dominus, Dilata locum tabernaculi tui, et
aulas tuas confige; non est quod parcas: porrige longius funiculos,
et palos validos constitue. Etiam atque etiam in dexteram atque
sinistram partem extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et
civitates quae desertae erant, inhabitabis, non est quod metuas.
Praevalebis enim, nec erubescas quod detestabilis fueris.
Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae
non eris memor: quoniam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen ei;
et qui eruit te, ipse Deus Israel, universae terrae vocabitur
(Isai. LII, 13- LIV, 5).
48. Quid contra hanc evidentiam expressionemque rerum et
praedictarum et impletarum dici potest? Si de Christi divinitate
discipulos ejus putant esse mentitos, numquid de Christi passione
dubitabunt? Resurrexisse non solent credere: at illa omnia ab
hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, quia hominem
tantummodo credi volunt. Ille itaque sicut ovis ad immolandum ductus,
ille inter iniquos deputatus, ille vulneratus propter peccata nostra;
cujus livore sanati sumus, cujus facies injuriata est, nec magni
aestimata, palmis caesa, et sputis illita, cujus deformis in cruce
positio: ille ab iniquitatibus populi Israel ductus ad mortem; ille
qui non habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur,
quando spinis coronabatur, quando pendens irridebatur; ille qui,
sicut agnus coram tondente non habet vocem, sic non aperuit os suum,
cum ei diceretur ab insultantibus, Prophetiza nobis, Christe
(Matth. XXVI, XXVII; Marc. XIV, XV; Luc.
XXII, XXIII, et Joan. XVIII, XIX): nempe jam
exaltatus est, jam honorificatus est vehementer. Nempe jam mirantur
gentes multae super eum. Jam continuerunt reges os suum, quo adversus
Christianos leges saevissimas promulgabant. Nempe quibus non est
nuntiatum de illo, jam vident, et qui non audierunt jam intelligunt
(Rom. XV, 16-21). Quoniam gentes quibus non annuntiaverunt
Prophetae, magis ipsae vident quam vera nuntiata sint per Prophetas.
Et qui non audierunt ipsum Isaiam loquentem, jam in Litteris ejus de
quo ista sit locutus, intelligunt. Nam et in ipsa gente Judaeorum
quis credidit auditui Prophetarum, aut brachium Domini, quod est
Christus ipse, qui per eos annuntiabatur, cui revelatum est (Joan.
XII, 37, 38, et Rom. X, 16); quando manibus suis ea
scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant Prophetae
quos habebant? Nempe jam haereditate possidet multos, et fortium
partitur spolia, cum ea quae diabolus et daemones possidebant, per
ecclesiarum suarum fabricas, et quoslibet necessarios usus, illis
expulsis proditisque distribuit.
|
|