|
49. Quid ergo ad haec dicunt perversi laudatores Christi, et
Christianorum obtrectatores? Numquid ut ista per Prophetas tanto
ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit, aut discipuli
ejus ista finxerunt. Numquid ut delectetur Ecclesia diffusa per
gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis, quam illa Synagoga
quae Legem sive Regem tanquam virum acceperat: numquid ut sic dilatet
locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius
quam Romani imperii jura tenduntur, usque in Persas et Indos
aliasque barbaras gentes funiculos porrigat; ut in dexteram per veros
christianos, et in sinistram per fictos christianos in tam multis
populis nomen ejus extendatur; ut semen ejus haereditet gentes, ut
civitates quae a vero Dei cultu et a vera religione desertae fuerant,
jam nunc inhabitet; ut non timuerit hominum minas et furias, quando in
sanguine martyrum tanquam honore purpureo vestiebatur, ut praevaleret
tam multis tamque vehementibus et potentibus persecutoribus suis; ut
non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen
fieri vel esse christianum; ut confusionem in perpetuum obliviscatur,
quia ubi abundaverat peccatum, superabundavit gratia (Rom. V,
20); ut ignominiae viduitatis suae memor non sit, quia paululum
derelicta et opprobrio subjecta , tam eminenti gloria reflorescit:
numquid postremo ut Dominus qui fecit eam, et a dominatu diaboli et
daemonum eruit eam, ipse Deus Israel universae terrae jam vocetur,
discipuli Christi finxerunt, quod Prophetae, quorum Libri nunc in
manibus inimicorum Christi habentur, tam longe antequam Christus
filius hominis fieret, praedixerunt?
50. Hinc ergo intelligant, quod ne tardissimis quidem atque
obtusissimis obscurum dubium ve relinquitur: hinc, inquam,
intelligant Christi perversi laudatores et christianae religionis
exsecratores, etiam Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse
atque docuisse quae doctrina continet Christi; quia Deus Israel,
qui haec omnia quae isti colere volunt, abominanda atque evertenda in
Libris Prophetarum praecepisse invenitur, ipse Deus universae
terrae, sicut tanto ante promisit, per Christum et Christi
Ecclesiam jam vocatur. Si enim Christum mira dementia suspicantur
deos eorum coluisse, ac per hos eum tanta potuisse; numquid et Deus
Israel deos eorum coluit, qui de se per omnes gentes colendo et de
illis abominandis atque evertendis (Deut. VII, 5), per
Christum quod promisit implevit? Ubi sunt dii eorum? ubi vaticinia
fanaticorum, et divinationes pythonum? ubi auguria, vel auspicia,
vel aruspicia, vel oracula daemonum? Cur non profertur ex istiusmodi
antiquis libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam
fidem, et contra Prophetarum nostrorum expressam jam in omnibus
gentibus tam perspicuam veritatem? Offendimus, inquiunt, deos
nostros, et deseruerunt nos: ideo adversus nos Christiani
praevaluerunt, et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta
dilabitur. Hoc sibi certe per Christianos fuisse eventurum, legant
ex libris vatum suorum: sed ea legant, ubi si non Christus, quia eum
deorum suorum volunt fuisse cultorem, saltem Deus Israel improbatus
et detestatus sit, quem constat istorum eversorem. Sed nunquam hoc
proferent, nisi quod modo forte confinxerint. Quod cum protulerint
apparebit, eo ipse certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae
utique debuit antequam hoc quod praedictum est, accidisset, in deorum
templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur et praemonerentur
qui nunc volunt esse christiani.
|
|