|
51. Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutione per
christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum
legant, ea reprehendentium, quae nunc eis etiam recusantibus et
murmurantibus subtrahuntur, tum vero magnam laudem reperient temporum
christianorum. Quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime
luxurioseque abutebantur in magnam Creatoris injuriam? Nisi forte
hinc sunt tempora mala, quia per omnes pene civitates cadunt theatra,
caveae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum ; cadunt et
fora vel moenia, in quibus daemonia colebantur. Unde enim cadunt,
nisi inopia rerum, quarum lascivo et sacrilego usu constructa sunt?
Nonne Cicero eorum cum Roscium quemdam laudaret histrionem, ita
peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scenam deberet intrare;
ita virum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere
(Cic. Orat. pro Roscio)? quid aliud apertissime ostendens, nisi
illam scenam esse tam turpem, ut tanto minus ibi esse homo debeat,
quanto fuerit magis vir bonus? et tamen dii eorum tali dedecore
placabantur, quale a viris bonis removendum esse censebat. Est etiam
hinc ejusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait, sibi Floram
matrem ludorum celebritate placandam (Cic. in Verrem, act. 5).
In quibus ludis tanta exhiberi turpitudo consuevit, ut in eorum
comparatione caeteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis
viri boni prohibentur. Quae ista est Flora mater, qualis dea est,
quam celebrior et habenis effusioribus laxata conciliat et propitiat
turpitudo? Quanto jam honestius in scenam Roscius intrabat, quam
Cicero deam talem colebat? Si deminuta rerum copia, quae in haec
celebranda funduntur, dii Gentium offenduntur, apparet quales sint
qui talibus delectantur. Si autem ipsi irati ista minuunt, utilius
irascuntur quam placantur. Quapropter, aut philosophos suos arguant,
qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt; aut deos suos
frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt: si tamen jam
inveniunt vel quos frangant, vel quos abscondant: Christianorum vero
temporibus defectum rerum secundarum quibus in turpia et noxia
defluebant, blasphemando imputare desistant, ne magis nos unde amplius
Christi potestas laudetur, admoneant.
|
|