|
52. Multa hinc dicerem, nisi me jam librum istum concludere, atque
ad propositam intentionem redire, suscepti operis necessitas cogeret.
Cum enim evangelicas quaestiones, ubi videntur quibusdam quatuor
Evangelistae non inter se constare, solvere aggrederer, ut potui
expositis intentionibus singulorum, primo mihi discutiendum occurrit,
quod nonnulli quaerere solent, cur ipsius Christi nulla scripta
proferamus. Ita enim volunt et ipsum credi nescio quid aliud
scripsisse quod diligunt, nihilque sensisse contra deos suos, sed eos
potius magico ritu coluisse: et discipulos ejus non solum de illo
fuisse mentitos, dicendo illum Deum per quem facta sunt omnia, cum
aliud nihil quam homo fuerit, quamvis excellentissimae sapientiae;
verum etiam de diis eorum non hoc docuisse quod ab illo didicissent.
Unde factum est ut eos de Deo Israel potius urgeremus, qui per
Ecclesiam Christianorum ab omnibus gentibus colitur, et istorum
sacrilegas vanitates ubique jam evertit, sicut per Prophetas suos
tanto ante praedixit, et per Christi nomen, in quo benedici omnes
gentes promiserat, ea quae praedixit, implevit. Ex quo intelligere
debent nec Christum aliud de diis eorum vel nosse vel docere potuisse,
quam Deus Israel per Prophetas suos jussit atque praedixit, per quos
ipsum Christum promisit et misit; in cujus nomine secundum
pollicitationem quam Patribus fecit, cum benedicerentur omnes gentes,
factum est ut et ipse Deus Israel, universae terrae vocaretur: nec
discipulos ejus a sui magistri doctrina deviasse, cum deos Gentium
coli prohiberent, ne vel insensatis simulacris supplicaremus, vel
societatem cum daemoniis haberemus, vel creaturae potius quam Creatori
religionis obsequio serviremus.
|
|