|
53. Quapropter, cum sit ipse Christus Sapientia Dei, per quem
creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales sive Angelorum sive
hominum, nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per Spiritum
sanctum, per quem charitas in cordibus nostris diffunditur,
inhaeremus, quae Trinitas unus Deus est; consultum est divina
providentia mortalibus, quorum temporalis vita in rebus orientibus et
occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa Dei Sapientia ad
unitatem personae suae homine assumpto, in quo temporaliter
nasceretur, viveret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae
dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo, fieret et deorsum
hominibus exemplum redeundi, et eis qui sursum sunt Angelis exemplum
manendi. Nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid
oriretur, id est, inciperet esse quod non erat, nunquam ex vita
pessima et stulta ad sapientem atque optimam perveniret. Ac per hoc,
cum rebus aeternis contemplantium veritas perfruatur, rebus autem ortis
fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem,
ut aeternarum percipiat veritatem. Nam et quidam eorum nobilissimus
philosophus Plato, in eo libro quem Timaeum vocant, sic ait:
|
“Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem
veritas.”
|
|
Duo illa sursum sunt, aeternitas et veritas: duo ista
deorsum, quod ortum est, et fides. Ut ergo ab imis ad summa
revocemur, atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem
veniendum est ad veritatem. Et quia omnia quae in contrarium pergunt,
per aliquid medium reducuntur, et ab aeterna justitia temporalis
iniquitas nos alienabat; opus ergo erat media justitia temporali, quae
medietas, temporalis esset de imis, justa de summis , atque ita se
nec abrumpens a summis, et contemperans imis, ima redderet summis.
Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est, inter Deum
immortalem et hominem mortalem Deus et homo (I Tim. II, 5),
reconcilians hominem Deo, manens id quod erat, factus quod non erat.
Ipse est nobis fides in rebus ortis, qui est veritas in aeternis.
54. Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et
sacerdotium antiquis per prophetiam revelabatur, posteris eorum per
Evangelium praedicatur. Oportebat enim ut aliquando in omnibus
gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. Proinde
qui Prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et Apostolos
post ascensionem suam misit. Omnibus autem discipulis suis per hominem
quem assumpsit, tanquam membris sui corporis caput est. Itaque cum
illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est
quod ipse non scripserit; quandoquidem membra ejus id operata sunt,
quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enim ille de suis factis et
dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tanquam suis manibus
imperavit. Hoc unitatis consortium et in diversis officiis concordium
membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit, non aliter
accipiet quod narrantibus discipulis Christi in Evangelio legerit,
quam si ipsam manum Domini, quam in proprio corpore gestabat,
scribentem conspexerit. Quamobrem illa potius jam videamus qualia
sint, quae putant Evangelistas sibimet ipsis scripsisse contraria
(quod parum intelligentibus videri potest); ut his quaestionibus
dissolutis, ex hoc quoque appareat, illius capitis membra, non solum
idem sentiendo, verum etiam convenientia scribendo, in corporis ipsius
unitate germanam servasse concordiam.
|
|