CAPUT III. Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.

5. Dominus enim Jesus Christus unus verus rex et unus verus sacerdos, illud ad regendos nos, istud ad expiandos, has duas personas apud Patres singillatim commendatas suam figuram egisse declaravit, sive titulo illo qui cruci ejus superfixus erat, Rex Judaeorum; unde arcano instinctu Pilatus respondit, Quod scripsi scripsi (Joan. XIX, 19-22): praedictum quippe erat in Psalmis, Ne corrumpas tituli inscriptionem (Psal. LXXIV, 1): sive quod ad personam sacerdotis attinet, in eo quod nos offerre atque accipere docuit; unde prophetiam de se praemisit dicentem, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Multisque aliis documentis divinarum Scripturarum rex et sacerdos Christus apparet. Hinc et ipse David, cujus non frustra crebrius filius dictus est, quam filius Abrahae, et quem communiter tenuerunt Matthaeus et Lucas, ille a quo per Salomonem descenderet, iste ad quem per Nathan ascenderet, quanquam aperte rex fuit, figuravit tamen et sacerdotis personam, quando panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus (I Reg. XXI, 6; Matth. XII, 3). Huc accedit quod solus etiam Lucas Mariam commemorat ab Angelo manifestatam cognatam fuisse Elisabeth , quae uxor erat Zachariae sacerdotis. De quo idem scripsit, quod eam de filiabus Aaron, hoc est de tribu sacerdotum habebat uxorem (Luc. I, 36, 5).

6. Cum ergo Matthaeus circa regis, Lucas circa sacerdotis personam gereret intentionem, utrique humanitatem Christi maxime commendarunt. Secundum hominem quippe Christus et rex et sacerdos effectus est, cui dedit Deus sedem David patris sui, ut regni ejus non esset finis (Luc. I, 32, 33), et esset ad interpellandum pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Non autem habuit tanquam breviatorem conjunctum Lucas, sicut Marcum Matthaeus. Et hoc fortasse non sine aliquo sacramento, quia regum est non esse sine comitum obsequio : unde ille qui regiam personam Christi narrandam susceperat, habuit sibi tanquam comitem adjunctum, qui sua vestigia quodammodo sequeretur. Sacerdos autem quoniam in sancta sanctorum solus intrabat, propterea Lucas, cujus circa sacerdotium Christi erat intentio, non habuit tanquam socium subsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret.