CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.

7. Tres tamen isti Evangelistae in his rebus maxime diversati sunt, quas Christus per humanam carnem temporaliter gessit: porro autem Joannes ipsam maxime divinitatem Domini, qua Patri est aequalis, intendit, eamque praecipue suo Evangelio, quantum inter homines sufficere credidit, commendare curavit. Itaque longe a tribus istis superius fertur, ita ut hos videas quodammodo in terra cum Christo homine conversari; illum autem transcendisse nebulam, qua tegitur omnis terra, et pervenisse ad liquidum coelum, unde acie mentis acutissima atque firmissima videret, in principio Verbum Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia; et ipsum agnosceret carnem factum, ut habitaret in nobis (Joan. I, 1, 3, 14): quod acceperit carnem, non quod fuerit mutatus in carnem. Nisi enim carnis assumptio servata incommutabili divinitate facta esset, non diceretur, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30): neque enim Pater et caro unum sunt. Et hoc de seipso Domini testimonium solus idem Joannes commemoravit; et, Qui me vidit, vidit et Patrem ; et, Ego in Patre, et Pater in me est (Id. XIV, 9, 10); et, Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Id. XVII, 22); et, Quaecumque Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter (Id. V, 19); et si qua alia sunt, quae Christi divinitatem, in qua aequalis est Patri, recte intelligentibus intiment, pene solus Joannes in Evangelio suo posuit: tanquam qui de pectore ipsius Domini, super quod discumbere in ejus convivio solitus erat (Id. XIII, 23), secretum divinitatis ejus uberius et quodammodo familiarius biberit.