CAPUT V. Virtutes duae; circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.

8. Proinde cum duae virtutes propositae sint animae humanae, una activa, altera contemplativa; illa qua itur, ista qua pervenitur; illa qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum; ista qua vacatur et videtur Deus: illa est in praeceptis exercendae vitae hujus temporalis, ista in doctrina vitae illius sempiternae. Ac per hoc illa operatur, ista requiescit; quia illa est in purgatione peccatorum, ista in lumine purgatorum. Ac per hoc in hac vita mortali, illa est in opere bonae conversationis; ista vero magis in fide, et apud perpaucos per speculum in aenigmate, et ex parte in aliqua visione incommutabilis veritatis (I Cor. XIII, 12). Hae duae virtutes in duabus uxoribus Jacob figuratae intelliguntur. De quibus adversus Faustum Manichaeum pro modulo meo, quantum illi operi sufficere videbatur, disserui (Lib. 22, cap. 52). Lia quippe interpretatur, Laborans; Rachel autem, Visum principium . Ex quo intelligi datur, si diligenter advertas, tres Evangelistas temporalia facta Domini et dicta quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valerent, copiosius persecutos, circa illam activam virtutem fuisse versatos; Joannem vero facta Domini multo pauciora narrantem, dicta vero ejus, ea praesertim quae Trinitatis unitatem et vitae aeternae felicitatem insinuarent, diligentius et uberius conscribentem, in virtute contemplativa commendanda, suam intentionem praedicationemque tenuisse.