CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.

9. Unde mihi videntur, qui ex Apocalypsi illa quatuor animalia ad intelligendos quatuor Evangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, vitulum in Luca, aquilam in Joanne intellexerunt, quam illi qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, leonem Joanni tribuerunt. De principiis enim librorum quamdam conjecturam capere voluerunt, non de tota intentione Evangelistarum, quae magis fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille qui regiam Christi personam maxime commendavit, per leonem significatus accipitur: unde et in Apocalypsi cum ipsa tribu regia leo commemoratus est, ubi dictum est, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Secundum Matthaeum enim et Magi narrantur venisse ab Oriente ad regem quaerendum et adorandum, qui eis per stellam natus apparuit: et ipse rex Herodes regem formidat infantem, atque ut eum possit occidere, tot parvulos necat (Matth. II, 1-18). Quod autem per vitulum Lucas significatus sit, propter maximam victimam sacerdotis, neutri dubitaverunt. Ibi enim a sacerdote Zacharia incipit sermo narrantis; ibi cognatio Mariae et Elisabeth commemoratur (Luc. I, 5, 36); ibi sacramenta primi sacerdotii in infante Christo impleta narrantur (Id. II, 22-24): et quaecumque alia possunt diligenter adverti, quibus appareat Lucas intentionem circa sacerdotis personam habuisse. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam, neque sacerdotalem vel cognationem, vel consecrationem narrare voluit, et tamen in eis versatus ostenditur quae homo Christus operatus est, tantum hominis figura in illis quatuor animalibus significatus videtur. Haec autem animalia tria sive leo, sive homo, sive vitulus, in terra gradiuntur: unde isti tres Evangelistae in his maxime occupati sunt, quae Christus in carne operatus est, et quae praecepta mortalis vitae exercendae carnem portantibus tradidit. At vero Joannes super nubila infirmitatis humanae velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur .