CAPUT VII. Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum praedicando, mentitos fuisse.

10. Has Domini sanctas quadrigas, quibus per orbem vectus subigit populos leni suo jugo et sarcinae levi, quidam vel impia vanitate vel imperita temeritate calumniis appetunt, ut eis veracis narrationis derogent fidem, per quos christiana religio disseminata per mundum, tanta fertilitate provenit, ut homines infideles jam inter seipsos calumnias suas mussitare vix audeant, compressi fide Gentium et omnium devotione populorum. Verumtamen, quia nonnullos adhuc calumniosis disputationibus suis, vel retardant a fide ne credant, vel jam credentes, quantum potuerint, agitando perturbant; nonnulli autem fratres salva fide nosse desiderant quid talibus respondeant quaestionibus, vel ad profectum scientiae suae, vel ad illorum vaniloquia refellenda; inspirante atque adjuvante Domino Deo nostro (quod utinam et ipsorum saluti prosit), hoc opere demonstrare suscepimus errorem vel temeritatem eorum qui contra Evangelii quatuor libros, quos Evangelistae quatuor singulos conscripserunt, satis argutas criminationes se proferre arbitrantur: quod ut fiat, quam non sibi adversentur iidem scriptores quatuor, ostendendum est. Hoc enim solent quasi palmare suae vanitatis objicere, quod ipsi Evangelistae inter seipsos dissentiant.

11. Sed illud prius discutiendum est, quod solet nonnullos movere, cur ipse Dominus nihil scripserit, ut aliis de illo scribentibus necesse sit credere. Hoc enim dicunt illi vel maxime pagani, qui Dominum ipsum Jesum Christum culpare aut blasphemare non audent, eique tribuunt excellentissimam sapientiam, sed tamen tanquam homini: discipulos vero ejus dicunt magistro suo amplius tribuisse quam erat, ut eum Filium Dei dicerent, et Verbum Dei per quod facta sunt omnia, et ipsum ac Deum Patrem unum esse; ac si qua similia sunt in apostolicis Litteris, quibus eum cum Patre unum Deum colendum esse didicimus. Honorandum enim tanquam sapientissimum virum putant; colendum autem tanquam Deum negant.

12. Cum ergo quaerunt quare ipse non scripserit, videntur parati fuisse hoc de illo credere, quod de se ipse scripsisset, non quod alii de illo pro suo arbitrio praedicassent. A quibus quaero, cur de quibusdam nobilissimis philosophis suis hoc crediderint, quod de illis eorum discipuli scriptum memoriae reliquerunt, cum de se ipsi nihil scripsissent? Nam Pythagoras, quo in illa contemplativa virtute nihil tunc habuit Graecia clarius, non tantum de se, sed nec de ulla re aliquid scripsisse perhibetur. Socrates autem, quem rursus in activa, qua mores informantur, omnibus praetulerunt, ita ut testimonio quoque Dei sui Apollinis omnium sapientissimum pronuntiatum esse non taceant, Aesopi fabulas pauculis versibus persecutus est, verba et numeros suos adhibens rebus alterius, usque adeo nihil scribere voluit, ut hoc se coactum imperio sui daemonis fecisse dixerit, sicut nobilissimus discipulorum ejus Plato commemorat: in quo tamen opere maluit alienas quam suas exornare sententias. Quid igitur causae est cur de istis hoc credant, quod de illis discipuli eorum litteris commendarunt, et de Christo nolint credere quod ejus de illo discipuli conscripserunt; praesertim cum ab eo caeteros homines sapientia superatos esse fateantur, quamvis eum fateri Deum nolint? An vero illi, quos isto multo inferiores fuisse non dubitant, veraces de se discipulos facere potuerunt, et iste non potuit? Quod si absurdissime dicitur, credant de illo quem sapientem fatentur, non quod ipsi volunt, sed quod apud eos legunt, qui ea quae scripserunt, ab illo sapiente didicerunt.