CAPUT VIII. Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.

13. Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus fuerit, nosse vel audire potuerunt. Si fama disseminante, certiorne de illo nuntia fama est , quam discipuli ejus, quibus eum praedicantibus ipsa per totum mundum fama fragravit? Postremo famam praeferant famae, et ei famae de illo credant quae major est. Ea quippe fama, quae de catholica Ecclesia, quam stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur, tenues istorum rumores incomparabiliter vincit: ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in sinu suo rodant, jam plus metuentes audiri, quam volentes credi, Filium Dei Unigenitum et Deum praedicat Christum , per quem facta sunt omnia: si ergo famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae tanta claritate praefulget? Si scripturam, cur non evangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? Nos certe haec de diis eorum credimus, quae habet et scriptura eorum antiquior, et fama celebrior. Quae si adoranda sunt, cur ea rident in theatris? Si autem ridenda sunt, plus ridendum est cum adorantur in templis. Restat ut ipsi velint testes esse de Christo, qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur, loquendo quod nesciunt. Aut si aliquos libros se habere dicunt, quos eum scripsisse asserant, prodant eos nobis. Profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt, quos, ut ipsi fatentur, vir sapientissimus scripsit. Si autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit: sapientissimum autem Christum fatentur; non ergo Christus tale aliquid scripsit.