|
21. Nisi forte hinc rursus quispiam moveatur, cum Matthaeus
dixerit ideo timuisse Joseph cum puero redeunte ire in Judaeam, quia
pro patre suo Herode Archelaus filius ejus ibi regnabat; quomodo
potuerit ire in Galilaeam, ubi alius filius ejus Herodes tetrarcha
erat, sicut Lucas testatur. Quasi vero ipsa sint tempora, quibus
tunc puero timebatur, quae nunc Lucas commemoravit, quae usque adeo
mutata erant, ut in ipsa Judaea non jam rex esset Archelaus, sed
Pontius Pilatus, qui non rex Judaeorum, sed praeses erat: cujus
temporibus agentes sub Tiberio Caesare filii majoris Herodis, non
regnum habebant, sed tetrarchiam. Quod utique nondum factum erat,
quando Joseph timens Archelaum in Judaea regnantem, se in Galilaeam
cum puero contulit, ubi et civitas ejus erat Nazareth.
|
|