|
22. An forte et hoc movet, quomodo dicat Matthaeus, propterea cum
puero Jesu parentes ejus isse in Galilaeam, quia metu Archelai in
Judaeam ire noluerunt; cum propterea magis isse in Galilaeam
videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilaeae, sicut Lucas
non tacuit? Sed intelligendum est, ubi angelus in somnis in Aegypto
dixit ad Joseph, Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in
terram Israel, sic intellectum esse primo a Joseph, ut putaret
jussum se esse pergere in Judaeam; ipsa enim primitus intelligi potuit
terra Israel: porro autem posteaquam comperit illic regnare filium
Herodis Archelaum, noluit objicere se illi periculo, cum posset
terra Israel etiam sic intelligi, ut et Galilaea illic deputaretur,
quia et ipsam populus Israel incolebat. Quanquam et alio modo solvi
possit haec quaestio, quia potuit videri parentibus Christi cum
puero, de quo talia per angelica responsa cognoverant, non esse
habitandum nisi in Jerusalem, ubi erat templum Domini; et propterea
redeuntes ex Aegypto, illuc eos ituros fuisse, et illic habitaturos,
nisi Archelai praesentia terrerentur. Neque enim divinitus jubebantur
ibi habitare, ut de Archelao quod timebant deberent contemnere.
|
|