|
23. An et hoc aliquis dicit: Quomodo ergo, sicut Lucas narrat,
ibant parentes ejus per omnes annos pueritiae Christi in Jerusalem,
si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? Hoc mihi dissolvere
non esset difficile, nec si aliquis Evangelistarum expressisset,
quamdiu ibi regnaret Archelaus. Fieri enim poterat ut per diem festum
inter tam ingentem turbam latenter ascenderent, mox reversuri, ubi
tamen aliis diebus habitare metuerent: ut nec solemnitate praetermissa
essent irreligiosi, nec continua mansione conspicui. Cum vero etiam
de regno Archelai quam fuerit diuturnum, omnes tacuerint, iste quoque
intellectus patet, ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere
solitos in Jerusalem (Luc. II, 41), tunc accipiamus
factitatum, cum jam non timeretur Archelaus. Quod si Archelai
regnum aliquanto diuturnius ulla praeter Evangelium prodit historia,
cui fides habenda videatur; illud quod superius dixi suffecerit, quod
ita timebant parentes pueri habitationem in Jerusalem, ut tamen
propter Dei timorem festivitatem solemnem non praetermitterent, in qua
latere facillime possent: neque enim incredibile est, captatis
temporibus opportunis vel dierum vel horarum, accedere homines ad ea
loca in quibus esse formidant.
|
|