|
24. Hinc etiam illa solvitur quaestio, si aliquem movet, cum jam
sollicitus esset ille major Herodes perculsus Magorum nuntio, quod
rex Judaeorum natus fuisset, quomodo potuerint completis diebus
purgationis matris ejus tuto cum illo ascendere in templum, ut fierent
circa eum secundum Legem Domini quae Lucas commemorat. Quis enim
non videat, etiam illum unum diem regem multis occupatum latere
potuisse? Si autem illud verisimile non videtur, quod Herodes qui
valde sollicitus exspectabat, quid sibi Magi de puero renuntiarent,
post tam multos dies se sensit illusum, ut transacto tempore
purgationis matris ejus, et peracta circa infantem solemnitate
primogenitorum in templo Jerusalem, post etiam profectionem eorum in
Aegyptum, in mentem illi venerit quaerere animam pueri, et necare tot
parvulos: si hoc ergo movet, omitto dicere quot et quantis
occupationibus regia cura distendi potuerit, et per plurimos dies ab
illa intentione vel averti omnino, vel impediri. Neque enim enumerari
possunt causae quibus hoc potuerit accidere; quas tamen multas et
magnas esse potuisse nemo ita rerum humanarum inexpertus est, ut aut
neget, aut dubitet. Cujus enim cogitationi non occurrat, quam multa
alia terribiliora regi nuntiari potuerint seu vera seu falsa, ut qui
regem infantem post aliquot annos sibi vel filiis suis adversaturum
timuerat, aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus
agitatus, ab illa cura mentem abreptam in aliis proxime cavendis potius
occuparet? Ut ergo haec omittam, illud dico, posteaquam nihil
Herodi Magi renuntiaverunt, eum credere potuisse, illos fallaci
stellae visione deceptos, posteaquam non invenerunt quem natum
putaverant, erubuisse ad se redire, atque ita eum timore depulso ab
inquirendo ac persequendo puero quievisse. Cum ergo post purgationem
matris ejus in Jerusalem cum illo venissent, et ea gesta essent in
templo, quae a Luca narrantur (Luc. II, 22-39), quia
verba Simeonis et Annae de illo prophetantium, cum coepissent ab eis
qui audierant praedicari, ad pristinam intentionem revocatura erant
animum regis, admonitus per somnium Joseph cum infante et matre ejus
fugit in Aegyptum. Deinde vulgatis rebus, quae in templo factae
dictaeque fuerant, Herodes se a Magis sensit illusum; ac deinde ad
Christi mortem cupiens pervenire, multos infantes, sicut Matthaeus
narrat, occidit (Matth. II, 3-16).
|
|