CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.

25. Matthaeus vero de Joanne ita contexit: In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, et dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Id. III, 1-3). Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Isaiae testimonium esse de Joanne (Marc. I, 3, et Luc. III, 4). Nam plura verba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas commemoravit, cum de Baptista Joanne narraret. Joannes autem evangelista ipsum Joannem Baptistam de seipso idem testimonium Isaiae protulisse commemorat (Joan. I, 23): sicut nunc Matthaeus dixit quaedam Joannis verba, quae alii non dixerunt. Praedicans, inquit, in deserto Judaeae, et dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum: haec verba Joannis alii praetermiserunt. Jam vero quod sequitur Matthaeus et adjungit, Hic est enim qui dictus est per prophetam Isaiam dicentem: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus, ambigue positum est, nec elucet utrum ex persona sua idem Matthaeus hoc commemoraverit, an adhuc verba ejusdem Joannis secutus adjunxerit, ut totum hoc Joannes dixisse intelligatur, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum: hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, et caetera. Neque enim hoc movere debet quia non ait, Ego sum enim, qui dictus sum per Isaiam prophetam; sed ait, Hic est enim, qui dictus est. Solet quippe esse talis locutio et ipsorum Evangelistarum Matthaei et Joannis. Nam et Matthaeus dixit, Invenit hominem sedentem in telonio (Matth. IX, 9); nec dixit, Invenit me: et Joannes, Hic est, inquit, discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium ejus (Joan. XXI, 24); non dixit, Ego sum, aut, Verum est testimonium meum. Dominus autem ipse saepissime dicit, Filius hominis (Matth. IX, 6, et XVI, 27), aut Filius Dei (Joan. V, 25); et non dicit, Ego: et, Oportebat, inquit, Christum pati et resurgere a mortuis tertio die (Luc. XXIV, 46); non ait, Oportebat me pati. Potuit ergo et Joannes Baptista, cum dixisset, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum, de seipso adjungere quae sequuntur, Hic est enim qui dictus est per Isaiam prophetam, etc., ut post verba ejus Matthaeus ita narrationem contexat, Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, etc. Quod si ita est, non mirum si et interrogatus quid diceret de seipso, sicut narrat Joannes Evangelista, Ego, ait, vox clamantis in deserto (Joan. I, 23); sicut jam dixerat, praecipiens ut agerent poenitentiam. De vestitu ergo ejus et victu ita Matthaeus sequitur, dicens: Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos ejus. Esca autem ejus erat locustae et mel silvestre. Hoc et Marcus dicit pene totidem verbis, caeteri autem duo tacent.

26. Sequitur ergo Matthaeus, et dicit: Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem, et baptizabantur in Jordane ab eo, confitentes peccata sua. Videns autem multos Pharisaeorum et Saducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? Facite ego fructum dignum poenitentiae: et ne velitis dicere intra vos, Patrem habemus Abraham; dico enim vobis, quoniam potest Deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Jam enim securis ad radicem arborum posita est: omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni: cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Haec omnia dicit et Lucas, eadem pene verba Joannis exprimens. Et ubi aliquid varium est in verbis, ab eadem tamen sententia non receditur: velut cum dicit Matthaeus Joannem dixisse, Et ne velitis dicere intra vos, Patrem habemus Abraham; ille autem, Et ne coeperitis dicere, Patrem habemus Abraham. Iste, Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam; ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Joannem de bonis operibus, tanquam de fructibus poenitentiae, quod Matthaeus omisit: deinde in cordibus suis cogitantibus de illo utrum ipse esset Christus eum dicit respondisse, Ego quidem aqua baptizo vos; non dixit, in poenitentiam. Deinde Matthaeus, Qui autem, inquit, post me venturus est, fortior me est: ille vero, Venit autem, inquit, fortior me. Item Matthaeus, Cujus non sum, inquit, dignus calceamenta portare: ille autem, Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. Quod et Marcus dicit, cum caetera taceat: nam post commemoratum habitum et victum ejus, secutus ait, Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. De calceamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit, procumbens. De baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit, et igni, sed tantum, in Spiritu sancto. Sicut enim Matthaeus, ita et Lucas dixit, et eodem ordine, Ipse vos baptizabit in Spiritu et igni: nisi quod Lucas non addidit, sancto, , sicut Matthaeus dixit, in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 3-12, Marc. I, 6-8, et Luc. III, 7-17). His tribus attestatur Joannes evangelista, cum dicit: Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens, Hic erat quem dixi, Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me erat (Joan. I, 15). Sic enim ostendit, tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant; repetisse autem et commemorasse quod jam dixisset, cum ait, Hic erat quem dixi, qui post me venit.

27. Si ergo quaeritur quae verba potius Joannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus, an quae Lucas eum dixisse commemorat, an quae Marcus in ipsis paucis quae illum dixisse posuit, tacens caetera; nullo modo hinc laborandum esse judicat, qui prudenter intelligit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Quod enim alius alium verborum ordinem tenet, non est utique contrarium. Neque illud contrarium est, si alius dicit quod alius praetermittit. Ut enim quisque meminerat, et ut cuique cordi erat vel brevius vel prolixius, eamdem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est.

28. Et in hoc satis apparet quod ad rem maxime pertinet, quoniam veritas Evangelii, verbo Dei, quod supra omnem creaturam aeternum atque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato, summum culmen auctoritatis obtinuit; non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si pluribus rem quam audierunt vel viderunt reminiscentibus, non eodem modo atque eisdem verbis, eadem tamen res fuerit indicata; aut sive mutetur ordo verborum, sive alia pro aliis quae tamen idem valeant verba proferantur; sive aliquid vel quod recordanti non occurrit, vel quod ex aliis quae dicuntur possit intelligi, minus dicatur; sive aliorum quae magis dicere statuit narrandorum gratia, ut congruus temporis modus sufficiat, aliquid sibi non totum explicandum, sed ex parte tangendum quisque suscipiat; sive ad illuminandam declarandamque sententiam, nihil quidem rerum, verborum tamen aliquid addat, cui auctoritas narrandi concessa est; sive rem bene tenens non assequatur, quamvis id conetur, memoriter etiam verba quae audivit ad integrum enuntiare. Quisquis autem dicit Evangelistis certe per Spiritus sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere verborum, nec in ordine, nec in numero discreparent; non intelligit, quanto amplius Evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam caeterorum hominum vera loquentium securitatem: ut pluribus eamdem rem forte narrantibus, nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepaverit, ut possit etiam Evangelistarum exemplo praecedente defendi. Cum enim fas non sit, Evangelistarum aliquem mentitum fuisse, vel existimare vel dicere; sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale aliquid acciderit, quale illis accidisse monstratur. Et quanto magis ad mores optimos pertinet cavere mendacium, tanto magis tam eminente auctoritate regi debebamus, ne putaremus esse mendacia, cum sic inter se variari aliquorum narrationes inveniremus, ut inter Evangelistas variatae sunt. Simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intelligeremus non tam verborum quam rerum quaerendam vel amplectendam esse veritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem veritate constitisse approbamus.

29. Quid ergo in his quae de narrationibus Evangelistarum collata proposui, putandum est esse contrarium? An quod alius dixit, cujus non sum dignus calceamenta portare; alii vero, corrigiam calceamenti solvere? Non enim verbis, aut verborum ordine, aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa videtur aliud esse calceamenta portare, aliud corrigiam calceamenti solvere. Merito ergo quaeri potest quid Joannes dixerit non se dignum esse; utrum calceamenta portare, an corrigiam calceamenti solvere. Si enim alterum horum dixit, ille verum videtur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit; qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe vel oblitus, aliud pro alio dixisse putabitur. Omnem autem falsitatem abesse ab Evangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliviscendo. Itaque si ad rem pertinet, aliquid aliud intelligere ex eo quod dictum est, calceamenta portare; et aliquid aliud ex eo quod dictum est, corrigiam calceamenti solvere: quid aliud accipiendum recte existimaveris, nisi Joannem utrumque dixisse, sive aliud alio tempore, sive contextim? Potuit enim sic dicere, Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, nec calceamenta portare; ut unus Evangelistarum hinc aliud, alii vero aliud, omnes tamen verum narraverint. Si autem nihil intendit Joannes, cum de calceamentis Domini diceret, nisi excellentiam ejus et humilitatem suam; quodlibet horum dixerit, sive de solvenda corrigia calceamentorum, sive de portandis calceamentis, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam verbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem voluntate non aberravit. Utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de convenientia dicimus Evangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit de quo aliquid narrat, voluntatem tamen ejus hanc explicat, quam etiam ille qui ejus verba commemorat. Ita enim salubriter discimus, nihil aliud esse quaerendum, quam quid velit ille qui loquitur.