|
30. Sequitur ergo Matthaeus, et dicit: Tunc venit Jesus a
Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Joannes
autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis
ad me? Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo; sic enim
decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. Attestantur et
caeteri venisse Jesum ad Joannem. Baptizatum autem tres
commemorant: sed tacent quod Matthaeus ait, dixisse Domino
Joannem, vel Joanni Dominum respondisse (Matth. III,
13-15, Marc. I, 9; Luc. III, 21, et Joan. I,
32-34).
|
|