|
31. Deinde sequitur Matthaeus: Baptizatus autem confestim
ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum
Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et ecce vox
de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi
complacui. Hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant:
sed de verbis vocis quae de coelo facta est, variant locutionem, salva
tamen sententia. Quod enim Matthaeus ait dictum, Hic est Filius
meus dilectus, et alii duo dicunt, Tu es Filius meus dilectus, ad
eamdem sententiam explicandam valet, sicut superius tractatum est.
Vox enim coelestis unum horum dixit, sed Evangelista ostendere voluit
ad id valere quod dictum est, Hic est Filius meus, ut illis potius
qui audiebant indicaretur quod ipse esset Filius Dei, atque ita
dictum referre voluit, Tu es Filius meus, ac si diceretur illis,
Hic est Filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat:
sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est. Jam
vero quod alius dicit, in quo mihi complacui; alius, in te
complacui, alius, in te complacuit mihi (Matth. III, 16,
17; Marc. I, 10, 11, et Luc. III, 22): si quaeris
quid horum in illa voce sonuerit, quodlibet accipe, dummodo intelligas
eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam.
Quae diversitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum
minus intelligatur, et aliter quam res se habet, interpretetur. Quod
enim dictum est, in quo mihi complacui, si velit quis ita
intelligere, ut Deus in Filio sibi placuisse videatur; admonetur ex
eo quod dictum est, in te complacui. Si rursus ex hoc uno intelligat
quisque, in Filio Patrem placuisse hominibus; admonetur ex eo quod
dictum est, in te complacuit mihi. Ex quo satis apparet, quilibet
Evangelistarum coelestis vocis etiam verba tenuerit, alios ad eamdem
sententiam familiarius explicandam verba variasse: ut intelligatur hoc
dictum esse ab omnibus, tanquam diceretur, In te placitum meum
constitui, hoc est, per te gerere quod mihi placet. Illud vero quod
nonnulli codices habent secundum Lucam, hoc illa voce sonuisse quod in
Psalmo scriptum est, Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal.
II, 7); quanquam in antiquioribus codicibus graecis non inveniri
perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari
possit, quid aliud quam utrumque intelligendum est quolibet verborum
ordine de coelo sonuisse?
|
|